École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Germain-en-Laye » Cartulaire » Cartulaire. Saint-Germain-en-Laye. Joseph Depoin, Le prieuré de Saint-Germain-en-Laye, origines et cartulaire, Versailles : Cerf et Cie impimeurs, 1895, 30 p.

Quoniam diversorum mentes Ade filiorum, a traduce contracta ceca semper ligat oblevio, huic morbo satis compectens remedium patrum adinvenit sagacitas, ut quid memorie retineri oporteret, vivacitati litterarum commodatum sese occullis legencium quasi presens offerret, quamvis tempore longe transacto preterisset.

Nec presentes igitur lateat nec futuros quod ego Rogerius abbas Columbensis in communi Capitulo coram poscitis fratribus, Racherio filio Alberici, majoratum S. Germani de Leya, sicut pater suus Albericus vivens ante tenuerat, tenen dum concessi eo tenore quod alios majoratus aliis nostris majoribus concedimus.

Majoratus autem illius proprium majoris, homines cujusdam ville submonere in placitis in presencia prioris, districtum suum habere, domum suam liberam cum toto ambitu suo possidere in feodo.

Quandam tenet terram que est inter nemus et culturam Camberiaci1, et aliam que est juxta domum Honorati Filiolicurtis, quam ab hoc die omnibus diebus vite sue ad censum unius denarii et in feudo tenebit.

Illas autem mensuras que pro nummo et pro abolo (sic) habentur faciet, et per eamdem villam discurrent, et quicumque easdem ab eo mensuras, causa vendendi vinum suum petet, quantum vini pro abolo habetur a petente, mensuras illas accipiet.

Cetere vero mensure majores monachorum sunt et per totam terram Sancti Germani discurrunt.

Si quis hominum illorum qui sub majoratu suo continentur ex aliquid forifecerit, eum, ut sibi in presencia sua satisfaciat in curiam suam, submonebit. Si vero illorum alter alteri forifecerit, et ejus auribus clamorem aliquis intulerit, illos in curiam monachorum ducet, et ibi districtum suum in presentia eorumdem accipiet.

Si quis de aliquo revestendus fuerit, jussu prioris revestietur per manum majoris, et ipse major, quod pro revestitura habere debet, habebit, et quantumcumque prior voluerit, jussu suo submonebit.

Predictus siquidem Racherius in eodem capitulo quando de majoratu isto eum Abbas rivestivit, suus homo ligius devenit et omnia que sunt S. Germani, terras, prata, vineas, census, redditus, molendinos, et si qua sunt alia fideliter custodienda1 super sacrosanctum Evangelium juravit, si vero in aliquo per se vel per alium forifecisset, quod XII nummos per annum excedat, cognovit ultros (sic) ad priorem accedens et in quo foriffecerit et suggererit, ad voluntatem ejusd. prioris, prout ratio et justicia dictaverint, emendabit.

Horum testes sunt :

Hugo de Bubiniaco, Robertus Bochet, Robertus major, Richardus Brisart, Simon filius ejus, portarius, Berengerius, Giroldus de Loucenis, Radulphus, Renoldus, Goslenus, Hectredus de Sancto Germano.


1 Chambourcy.
1 Le texte porte constituenda.