École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint Gondon » Cartulaire » à Sully. Fin de juin 1095 ou juillet 1095

Autre rédaction de l'acte précédent, d'après laquelle la restitution faite par Gilon de Sully ne fut pas très-gratuite. Les moines de Saint-Florent lui donnent 1,000 sous, en monnaie de Blois, du change desquels, montant à 100 sous, il leur fait remise, et qu'il leur restituera s'ils viennent à perdre Saint-Gondon. N'acceptant pas, faute de les connaître, les cautions qu'il leur offre, le prieur et les cinq religieux se contentent du serment fait par Gilon, en qualité de chrétien, après les avoir embrassés et avoir été associé au bénéfice de leurs prières.

  • A Original (avec la rubrique Donum Gilonis de Soliaco).
  • B Arch. dép. Maine-et-Loire: Livre d'Argent, H 3714, fol. 60v°.
  • a Cartulaire du prieuré bénédictin de Saint-Gondon-sur-Loire, éd. Paul Marchegay, Les Roches-Baritaud, 1879.
D'après a.

Quoniam sunt multi qui haud difficulter a vero in falsum divertantur, visum fuit bonum monachis Sancti Florentii Salmurensis memoriæ tradere litterarum convenientiam quam habuerunt cum Gilone de Soliaco, de ecclesia Sancti Gundulfi.

Recognoscens itaque Gilo antiquum jus et rectitudinem quam habebant Beatus Florentius et ejus monachi in ecclesia Sancti Gundulfi, reddidit eis ecclesiam cum omnibus expleturis et redditis, sine aliqua retentione, quas in predicta ecclesia monachi Virsionenses habuerant, qui eam paulo ante possederant. Fuit eciam in hac convenientia factum ut si aliquid daretur monachis in feodo Gilonis, ipse Gilo eis concederet sine aliquo precio quod inde haberet ; et archiepiscopum, nomine Hildebertum, qui tunc Bituricensem regebat ecclesiam, talem haberet qui hanc redditionem et ingressum monachorum in predictam ecclesiam Sancti Gundulfi sponte concederet, et uxor Gilolis1 ejusdem, Aldeburgis, similiter faceret ; et quod promisit postmodum complevit.

Pro hac ergo redditione ecclesiæ et rerum denominatarum et concessione, dederunt monachi, de substantia Sancti Florentii, ipsi Giloni precium mille solidorum Blesensis monetæ, excepto quod canbitionem centum solidorum, pro amore Ingenulfi monachi, perdonavit. Concessit etiam quod si aliquo casu, vel vi vel judicio, adhuc Gilone vivente, monachi prenominatam ecclesiam amitterent, ipse Gilo Sancto Florentio et monachis presignatam pecuniam restitueret. Monachi tamen predictam pecuniam ante dare noluerunt donec affidavit eis idem Gilo, per fidem suam, se omni tempore vitæ suæ hanc reddicionem et conventionem erga eos tenere ; non enim ab eo obsides accipere poterant quos, in longinqua terra, minime cognoscebant. Promisit ergo eis Gilo fidem suam, non manu, ubi non est fides, sed verbis et animo, ubi est fides qualem decet christianum erga christianum observare ; non enim est mos monachorum ex manu alicujus fidem accipere. Promisit utique se omni tempore vitæ suæ in hac conventione permansurum, et contra omnem hominem volentem eam destruere et monachis auferre, sine suo tamen dando, defensurum et garentaturum. Et ut firmiter et in æternum hoc se tenere ostenderet, in fide et societate osculatus est monachos, scilicet : Ademarum tunc priorem, Isenbardum Bardonem, Clarenbaldum, Fulconem de Bel Prael, promittens eis fidem in osculo sancto et societatem et accipiens beneficium orationum.

Actum apud Soliacum, in domo Huonis de Turre.


1 Sic pour Gilonis.