École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint Gondon » Cartulaire » Vers 1100

Gravement malade, et pour être associé aux prières des moines de Saint-Florent qui habitent Saint-Gondon, Guillaume Guérin donne à leur prieur Galon, jadis évêque, un pré sis en marés près de Menetreau.

  • A Pancarte originale, n° 11.
  • a Cartulaire du prieuré bénédictin de Saint-Gondon-sur-Loire, éd. Paul Marchegay, Les Roches-Baritaud, 1879.
D'après a.

Scribimus ad memoriam posterorum quod Willelmus Garinus dedit monachis Sancti Florentii, apud Sanctum Gundulfum manentibus, quoddam pratum in marés, apud Monesterol, pro animabus parentum suorum, et ut ipse oracionum eorum particeps fieri mereretur.

Facta est autem ista donatio in domo ipsius Willelmi, ubi infirmus jacebat, in manu Galonis episcopi et monachi Sancti Florentii, cum baculo episcopali ; videntibus et audientibus qui aderant, quorum hec sunt nomina : Robertus Braiocensis, Robertus Rufus, monachi ; de laicis : Herbertus miles, Baldoinus frater ejus, Constantinus Caseus, Sancelinus famulus monachorum.