École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint Gondon » Cartulaire » à Bourges. 1097-1098 ?

Pour mettre fin aux longs débats existant entre son monastère et celui de Vierzon, Guillaume, abbé de Saint-Florent, avait abandonné Saint-Gondon à des conditions qui ne furent pas remplies. Léger ayant succédé à l'archevêque Audebert, le nouvel abbé de Vierzon le prie, en plein synode, de citer devant lui l'abbé de Saint-Florent, qui avait dépouillé son monastère. Guillaume arrive à Bourges avec ses témoins, mais l'abbé de Vierzon refuse absolument de plaider ; et, vainqueur sans combat, Guillaume revient à Saumur, après avoir fait constater le défaut de son adversaire et reçu la bénédiction de l'archevêque.

  • A Original
  • B Arch. dép. Maine-et-Loire: Livre d'Argent, H 3714, fol. 57.
  • a Cartulaire du prieuré bénédictin de Saint-Gondon-sur-Loire, éd. Paul Marchegay, Les Roches-Baritaud, 1879.
D'après a.

Quoniam humana memoria plenarie non potest oblivioni obsistere quin temporis diuturnitate vincatur, auxilio scripturæ ei succurrere in rebus necessariis congruum esse non dubitamus. Notum sit igitur presentibus atque futuris Guillelmum abbatem Sancti Florentii, calumniis Virsionensium monachorum, super Sancto Gundulfo, quibus jam diu monachos Sancti Florentii fatigaverant, taliter finem imposuisse ita ut non amplius recte calumniandi viam ex precedentibus habere possint.

Post multas hinc et inde contentiones et calumnias, Umbaldus abbas Virsionensis et predictus abba Sancti Florentii, cum suis partibus, Bituricas, in presentia Aldeberti archiepiscopi, definitum placitum et concordiam fecerunt de Sancto Gundulfo ; de qua concordia plane Virsionensis abbas cum monachis suis defecerunt. Postea vero, defuncto ipso abbate, Herbertus abbas, ejus successor, suscitavit proclamationem de monachis Sancti Florentii in frequenti synodo Bituricensi, ante domnum Ligerium archiepiscopum, successorem Aldeberti, dicens eos injuste abtulisse suo monasterio Sanctum Gundulfum.

Quid plura ? Tum ipse abbas proclamando, tum legati sui, scilicet monachi sui, precibus multiplicatis, petentes sibi terminum placitandi, persuaserunt prefato archiepiscopo quatinus mandaret abbati Sancti Florentii petitionem suam, neve differret placiti ponere terminum. Quid iterum plura ? Factum est ut petebant ; archiepiscopo enim mediante et die determinante, assensu patris utriusque, statutus est dies, id est .

Igitur Willelmus abbas, tantam rem non negligenter ducens, convenienter premunitus, Bituricensem sedem adiit, die prestituto archiepiscopo se presentavit, placitum obtulit, testes suos adhuc vivos ibi exposuit.

Abba vero Virsionensis, nam et ipse aderat, videns eum tam decenter preparatum et tam promte offerentem quecunque, ad refrenendam astutiam Virsionensium, de predicta calumpnia valere videbantur, respondit se nullo modo cum eo placitaturum ipso die. Quo placitare nolente, archiepiscopo tamen et Zacharia monacho affirmantibus ipsum eundem diem causæ eorum agendæ fuisse statutum, Guillelmus abbas, toto die perducto in expectatione placiti et oblatione testium ibi astantium, perlectaque carta sua in auditu archiepiscopi omniumque qui aderant, definito placito supradicto de quo Virsionenses ceciderant, postulata et accepta ab archiepiscopo benedictione, mane postero, victor sine prelio, licet fatigatus, in sua reversus est cum gaudio.

Testes : Guillelmus abbas Sancti Florentii, Rainaldus abbas Sancti Cypriani, Briccius abbas Sancti Jovini ; Mauricius, Umbaldus, Donatus, Fulco, Galo monachi Sancti Florentii ; Aminus et Gofridus monachi Sancti Jovini ; Guillelmus monachus Sancti Martini Majoris Monasterii ; Gilo Soliacensis ; Ligerius archiepiscopus Bituricensis, Zacharias monachus, Guillelmus clericus archiepiscopi ; Symon abbas Sancti Benedicti de super Ligerim ; Herbertus abbas Virsionensis1, cum suis ; Guillelmus archidiaconus Andecavensis ; Petrus clericus.


1 Le nom de celui-ci et celui de l'archidiacre d'Angers sont précédés d'un chrisme, c'est-à-dire d'une croix accompagnée des deux lettres grecques X et P, qui désignent le Christ.