École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Notre-Dame de Maintenon » Cartulaire » Août 1210

« Amauricus, dominus de Mestenone, quinque solidos, annuatim persolvendos, a matre suà Agnete monachis beatœ Marie de Mestenone in elemosinam datos, confirmat. »

  • A Original en parchemin. Arch. dép. Eure-et-Loir, H 2341.
  • a Cartulaires de Saint-Thomas d'Epernon et de Notre-Dame de Maintenon prieurés dépendant de l'abbaye de Marmoutier, éd. Auguste Moutié et Adolphe de Dion, Rambouillet, 1878.
D'après a.

« Ego Amauricus, miles, dominus de Mestenone, omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit, in domino salutem. Universis presentibus et futuris notum facio quod Agnes, mater mea, in suprema egritudine sua, mei et fratrum meorum et sororum assensu, dedit et concessit in perpetuam elemosinam monachis beate Marie de Mestenum decem solidos annuatim reddendos , de decem libris quas in prepositura de Yvreio singulis annis capiebat. ob anime sue et parentum suorum remedium. Ego vero, qui in matris mee defuncte jus processi sicut heres legitimus, dictam elemosinam, ab ipsa factam memorate ecclesie de Mestenone, bona fide concessi et approbavi. Quod ut ratum et firmum habeatur in perpetuum, presens scriptum in testimonium notari feci, et sigilli mei munimine roboravi. Huic autem scripto, ad preces nostras, suum aposuit sigillum Robertus, dominus de Yvreio. Quem Robertum benigne exoravi quod ipse dictos denarios prefatis monachis reddi faciat de predictis decem libris ab illo homine qui redditas illarum decem librarum receperit annuatim. Datum . »