École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Notre-Dame de Maintenon » Cartulaire » Juillet 1249

« Abbas Columbensis de contradictione possessionis decimarum, juxta nemus de Proermont sitarum, dimittit se et monasterium suum. »

  • A Original en parchemin. Arch. dép. Eure-et-Loir, H 2348.
  • a Cartulaires de Saint-Thomas d'Epernon et de Notre-Dame de Maintenon prieurés dépendant de l'abbaye de Marmoutier, éd. Auguste Moutié et Adolphe de Dion, Rambouillet, 1878.
D'après a.

« ...... Abbas beate Marie Columbensis..... Noveritis quod cum contentio seu controversia verteretur inter nos, ex una parte, et priorem de Metenone, ex altera, super decimis terrarum arabilium Guillelmi de Beu, armigeri, sitarum inter Seherpont et Proemont juxta nemus de Proemont quarum terrarum decimas dicibamus ad nos et ecclesiam nostram pertinere et nostras esse, dicto priore contrarium asserente et dicente dictas decimas ad se et prioratum de Metenone sibi commissum pertinere et suas esse, et etiam se et predecessores suos esse et diu fuisse in possessione percipiendi et habendi easdem. Tandem inquisita a nobis super premissis diligentius veritate, a fide dignis et honestis a quibus etiam super hoc recepimus sacramentum attendentes decimas dictarum terrarum ad dictum priorem, nomine prioratus jam dicti, pertinere et suas esse, et eumdem priorem et predecessores suos esse et fuisse a tempore a quo non exstat memoria in possessione percipiendi decimas supradictas, et nos vel ecclesiam nostram nichil juris habere in eisdem : decimas dictarum terrarum predictis priori et prioratui imperpetuum quictavimus et quictamus ; volumus et concedimus quod dictus prior et successores sui decimas dictarum terrarum de cetero percipiant et habeant pacifice et quiete, et de eis tanquam de suis sine contradictione qualibet suam possint facere penitus voluntatem. In cujus rei, etc..... Datum . »