« Presbiter de Seharpont se dimittit a pretentione sua super decimis terrarum arabilium Guillelmi de Beu. »
- A Original en parchemin. Arch. dép. Eure-et-Loir, H 2348.
- a Cartulaires de Saint-Thomas d'Epernon et de Notre-Dame de Maintenon prieurés dépendant de l'abbaye de Marmoutier, éd. Auguste Moutié et Adolphe de Dion, Rambouillet, 1878.
« .....
Petrus, presbiter et persona Sancti Hillarii de
Seherpont, etc.
Noveritis quod cum contentio seu controversia verteretur inter me, nomine mee
ecclesie predicte ex una parte, et religiosum virum priorem de
Methenone ex altera, super decimis terrarum arabilium Guillelmi de Beu, armigeri, sitarum
inter Seherpont et Provemont, juxta
nemus de Provemont, quarum terrarum decimas dicebat ad me
et ecclesiam meam predictam pertinere et meas esse nomine dicte ecclesie,
videlicet : duas partes nomine abbatis et conventus beate Marie
Columbensis qui sunt patroni dicte ecclesie ; quas duas partes
receperam ad firmam seu ad admodiationem a dictis abbate et conventu ; et tertiam
partem nomine ecclesie mee supradicte : dicto priore contrarium asserente et
dicente dictas decimas ad se et prioratu de Methenone sibi
commissum pertinere et suas esse ; et etiam se et predecessores suos esse et diu
fuisse in possessione percipiendi et habendi easdem.
Tandem inquisita a me super premissis a fide dignis et honestis diligentius
veritate attendens et perpendens, decimas dictarum terrarum ad dictum priorem
nomine prioratus jam dicti pertinere et suas esse, et eumdem priorem et
predecessores suos esse et fuisse a tempore a quo non extat memoria in possessione
percipiendi et habendi decimas supradictas, et me et ecclesiam meam predictam
nichil juris habere in eisdem.
Decimas dictarum terrarum in perpetuum quitavi et quito priori et prioratui
supradicto ; volo et concedo quod dictus prior et successores sui decimas dictarum
terrarum integre de cetero percipiant et habeant pacifice et quiete, et de cis
tanquam de suis suam facicent penitus voluntatem.
In cujus rei, etc.....
Actum