École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Halatte » Cartulaire » Donation de la petite Abbaye de Saint-Christophe-en-Hallate au Prieuré de la Charité-sur-Loire.

Donation de la petite Abbaye de Saint-Christophe-en-Hallate au Prieuré de la Charité-sur-Loire.

Waleran fait don au prieuré de la Charité-sur-Loire de la petite abbaye de St-Christophe.

  • a Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, éd. Amédée Vattier, Senlis, 1876.
D'après a.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Cum constet magne apud divinitatis clementiam remunerationis esse si quilibet fidelium ad laudem et gloriam nominis ipsius sanctorumque venerationem basilicas exstruxerit, rerumque temporalium ditaverit, longe prestantiorem et excellentiorem assecuturum inde credimus superne retributionis dignitatem si ibidem summo pietatis annisu exquisitas atque Ecclesiastica religione probatas ad continue servitutis exhibenda Deo officia aggregans personas, decorem Domus Domini vite mundioris celibatu et sacre religionis incontaminato ritu provexerit, quia non tam in manufactis auro scilicet gemmarumque pretiositate radiantibus edificiis quam in sinceris ac devotis sanctarum mentium habitare gratulatur domicilus, nec eo proventibus prediorum transitoriis ornamentisque corruptibilibus quantumlibet pretiosis quo delectari comprobatur pie viventium votis, precibus et obsequiis. Quocirca Ego Walerannus mei juris abbatiolam in Episcopio Belvacensi sub honore et nomine sancti Christofori martyris constructam sed studio male ibidem viventium monachorum ad irreligiositatis et secularitatis ignominiam a sancte regule tramite paulatim deviando redactam Deo et Sancte Marie de Caritate cum cunctis sibi pertinentibus absque retentione deposito abbatie nomine sub Prioratus jure perpetualiter trado quatinus Dominus Gerardus ejusdem loci id est de Caritate Prior de suis quosdam illuc transmittens normam regularis vite statumque sacri ordinis et Cluniacen. religionis vigorem ibidem instaurare satagat.

Actum publice apud Sanctam Mariam de Caritate et positum ab eodem Waleranno super altare absque ulla retentione. Cujus rei testes habentur ejus filius Archebaldus qui hec laudavit, Rainaldus, dapifer ejus, Richardus de Petrafonte. Ex nostris Radulphus de Bosco, Segaldus prepositus, Warinus, sartor, Ebrardus de Duno, Petrus frater Archebaldi, Brunno de Sancero. .

Datum .