École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Halatte » Cartulaire » Fief de..... scis à Saint-Christophe.

Fief de..... scis à Saint-Christophe.

Gaultier d'Aulnoy, seigneur du Mesnil, concède à l'église de St - Christophe son droit seigneurial sur le fief de.....

  • a Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, éd. Amédée Vattier, Senlis, 1876.
D'après a.

Ego Galterus de Alneto miles, Dominus de Mesnillio notum facio universis presentibus et futuris quod ego, pro salute anime mee et antecessorum meorum volo et concedo quod Ecclesia Sti Christofori in Halata et monachi ibidem Domino servientes in perpetuum possideant pacifice et habeant totum feodum quod dicitur de..... et totum dominium dicti feodi situm in villa StiChristofori ; videlicet tam partem illam quam dicta Ecclesia de dicto feodo tenebat quam illam partem quam monachi supradicti emerant a Petro de villa scabiosa et Ermingarde uxore sua, quam partem dicti Petrus et Ermingardis tenebant de me in feodum. Unde sciendum est quod ad dictum feodum pertinent duo solidi censuales, quatuor capones, quatuor mine avene, una mina bladi et dimidia de supradictis. Quia vero supradicta movent a dominio feodi mei, tamquam dominus volo et in perpetuum confirmo quod dicta Ecclesia libere et absolute et sine ulla reclamatione totum dictum feodum in perpetuum possideat et habeat. In cujus rei testimonium presentes litteras sigilli mei munimine roboratas dicte Ecclesie Sti Christofori tradidi ad robur firmitatis.

Datum .