École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Halatte » Cartulaire » Villemétrie. Cens de 7 d. parisis et surcens de 31 sous 7 den. parisis.

Villemétrie. Cens de 7 d. parisis et surcens de 31 sous 7 den. parisis.

Guiard, dit Baterel, vend à Pierre, prieur de St-Christophe, 31 sols et 7 deniers parisis de surcens, sur plusieurs héritages sis à Villemétrie.

  • a Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, éd. Amédée Vattier, Senlis, 1876.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie Silvanectensis salutem in Domino sempiternam. Notum facimus quod in nostra presentia personaliter constitutus Guiardus dictus Baterel, civis Silvanectensis, recognovit se vendidisse et in perpetuum quitavisse religioso et honesto viro fratri Petro, Priori Sti Christofori Cluniac. ordinis, Belvacensis diecesis, triginta unum solidos et septem denarios paris. annui supercensus, de quibus idem Guiardus annuatim percipiebat, ut dicebat, viginti unum solidos super quadam masura et super quadam pecia vinee ad dictam masuram spectante, sita apud Villammeintrie, contigua ruelle per quam itur de Villameintrie in campaniam, ex parte una, et vinee liberorum Henrici fabri ex altera, et tres solidos et octo denarios paris. super quadam area orti, sita apud Villammeintrie, contigua orto liberorum Fulconis Parmentarii ex parte una et orto Guiardi de Villameintrie armigeri ex altera, et undecim denarios paris, super eodem orto liberorum predicti Fulconis, et tres solidos paris, super masura Simonis Textoris, sita apud Villammeintrie, ante pontem, et tres solidos paris, super masura Odonis Furnarii, contigua dicte masure predicti Simonis, que omnia movent, ut dicebat dictus Guiardus, de censiva et dominio supradicti Prioris ad septem denarios paris, censuales annuatim persolvendos, et ad tres quarterios avene et ad tres pictas2 paris, i annuatim persolvendos et ad septem pictavinatas3 paris, annuatim persolvendas. Que venditio facta fuit pro viginti libris et octo solidis paris, de quibus jam dictus Guiardus recognovit coram nobis, a memorato Priore in numerata pecunia sibi plenarie fuisse satisfactum. Renuntiavit autem dictus Guiardus in hoc facto exceptioni non numerate pecunie, non solute, non tradite, non recepte, omni Juris auxilio canonici et civilis, exceptioni doli mali, fraudis, deceptionis, et aliis omnibus exceptionibus, rationibus, defensionibus et allegationibus juris et facti specialis et communis que contra presens instrumentum possint objici vel opponi. Promisit insuper prenominatus Guiardus fide in manu nostra prestita corporali, quod contra venditionem et quittationem hujusmodi per se vel per alium seu alios non veniet in futurum. Imo, sepedicto Priori ejusque successoribus quibuscumque et omnibus ab ipso causam habituris in posterum in premissis legitimam imperpetuum portabit garandiam contra omnes. Asseruit preterea prenominatus Guiardus coram nobis quod ipse superscriptos triginta unum solidos et septem denarios paris, vendiderat antedicto Guiardo de Villemeintrie armigero, pro pretio supradicto, sed dictus Prior, ut dicebat idem venditor, eamdem venditionem retraxit tanquam Dominus a quo movebant omnia supradicta, prout superius sunt expressa. In quorum omnium testimonium et munimen ac perpetuam memoriam sigillum Silvanect, curie presentibus litteris duximus apponendum.

Datum .


1 Picte, menue monnaie poitevine.
2 Idem quod picta.