École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Halatte » Cartulaire » Réserve d'un cens de 20 sols parisis sur la susdite maison.

Réserve d'un cens de 20 sols parisis sur la susdite maison.

Marie, épouse de Pierre Choisel, consent à cette vente en réservant son droit à une rente de 20 sols parisis sur la maison.

  • a Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, éd. Amédée Vattier, Senlis, 1876.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, Ego Maria nobilis mulier, uxor Domini Petri Choisel militis, de Plesseio, notum facio quod ego et dominus Petrus maritus meus et heredes nostri videlicet Johannes et Isabella voluimus et concessimus quod masuram que sita est in clauso nostro extra Portam Sti Sanctini Silvanectensis quam emerunt monachi StiChristofori in halapia in perpetuum habeant et possideant pacifice et quiete, ita tamen quod dicti monachi nobis et heredibus nostris singulis annis viginti solidos... paris. annui census solvere tenebuntur. Et sciendum est quod predicti monachi anniversarium nostrum et heredum nostrorum facient annuatim. Ego autem Maria et Petrus maritus meus et heredes nostri predictam masuram predictis monachis contra omnes justitia exigente garantire tenemur pro censu superius nominato. Quod ut firmum et stabile permaneat, presentes litteras sigilli mei munimine roboravi.

Datum .