École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Halatte » Cartulaire » Rieux. Même Maison. Saisine.

Rieux. Même Maison. Saisine.

Pierre du Faiel et Sanctissima, son épouse, donnent au prieuré une garantie mobilière et immobilière pour la jouissance de la maison de Rieux.

  • a Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, éd. Amédée Vattier, Senlis, 1876.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis Ego Petrus de faiel, miles, et Sanctissima uxor mea notum facimus quod Ego Petrus et uxor mea non coacta sed spontanea, laudamus, volumus et concedimus quod Prior et monachi StiChristofori in Halatis , Belvacensis diecesis, domum suam sitam apud Rieu juxta Ecclesiam de Rieu cum orto et appenditiis ejusdem teneant in manu mortua et in perpetuum possideant pacifice et quiete et ad hec omnia firmiter et in perpetuum observanda nos et bona nostra mobilia et immobilia ubicumque sint necnon et heredes nostros obligamus specialiter et expresse, salvis tamen jure, justitia et reditibus dominorum, promittentes bona fide quod contra premissa vel aliquid de premissis per nos vel alios jure aliquo veniemus nullatenus in futurum.

In cujus rei testimonium Ego Petrus et Sanctissima uxor mea presentes litteras sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari.

Datum .