École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Halatte » Cartulaire » Rieux. Maison près l'Eglise.

Rieux. Maison près l'Eglise.

Jean de Verneuil, et Thibault, son frère, renoncent enfin a leurs droits sur la maison et la vigne de Rieux.

  • a Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, éd. Amédée Vattier, Senlis, 1876.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis, Johannes de Vernolio, miles, et Theobaldus frater suus salutem in Domino.

Noverit universitas vestra quod cum nos saisissemus in manu nostra domum monachorum sancti Christofori in Halapia sitam apud Riu juxta ecclesiam cum horto sive gardino omnia moventia a nobis post obitum sicundi ? Arnulfi presbyteri de Riu que omnia Ecclesia sancti Christofori in Halapia tenebat. Tandem per judicium curie comitisse Selenensis2 compulsi, vestivimus dictos monachos de omnibus supradictis. Postea, tempore transacto, nos et dicti fratres iterato res predictas in manu nostra cepimus et saisivimus, ex qua captione et saisitione dicti monachi nobis supplicaverunt ut dictas captionem et saisitionem remitteremus. Nos autem, sano usi consilio, quitamus in perpetuum quidquid juris habemus in dictis rebus monachis sti Christofori in Halapia salvo reditu sive censu nobis et feodatariis nostris, cum justitia nobis spectante. Et ego Johannes qui sigillum habebam, ratificavi litteras istas per sigillum meum. Sed frater meus Theobaldus tenetur confiteri hec omnia coram officiali Silvanectensi, ut exinde habeantur littere sigillate sigillo curie Silvanectensis.

Actum .


1 Serait-ce une traduction libre de Senlis ?