École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Halatte » Cartulaire » Formule du serment prêté au pape Grégoire XIII par Louis le Clerc prieur de Saint-Christophe.

Ego Ludovicus le Clerc, clericus, perpetuus commendatarius prioratus Sti Christophori in HallataCluniacensis ordinis, Belvacensis diœcesis, ab hac hora in antea fidelis et obediens ero Beato Petro Sanctæque Apostolicæ Romanæ Ecclesiæ ac D. nostro D. Gregorio papæ XIIIo suisque succes oribus canonice intrantibus, nec ero inconsilio, consensu, tractatu vel facto ut vitam vel membrum perdant seu quod contra alicujus eorum personam vel in ipsorum aut ecclesiæ ejusdem sive Sedis Apostolicæ autoritatis, honoris, privilegiorum, jurium vel apostolicorum statutorum, ordinationum, reservationum, dispositionum sive mandatorum derogationem vel præjudicium, machinationes ant conspirationes fiant et si ac quotiens aliquid tractari scivero, id pro posse ne fiat impediam et quantocius commode potero eidem Domino nostro vel alteri per quem ad ipsius notitiam pervenire possit significabo. Consilium vero quod mihi per se aut nuncios seu litteras credituri sunt ad eorum dominum me sciente nemini pandam. Ad retinendum et defendendum Papatum Romanum et regalia sancti Petri contra omnem hominem adjutor eis ero. Auctoritatem, honorem, privilegia ac jura, quantum in me fuerit potius adaugere et promovere statuta, ordinationes, reservationes, dispositiones, et mandata hujusmodi observare ac eis intendere curabo, legatos sedis ejusdem honorifice tractabo, ac in suis necessitatibus adjurabo, hereticos, schismaticos et qui alieni et domino nostro successoribusque prædictis rebelles fuerint, pro viribus persequar et impugnabo, possessiones vero ad dictum prioratum pertinentes non vendam nec donabo neque impignorabo neque de novo infeudabo vel aliquo modo alienabo etiam cum consensu conventus dicti prioratus inconsulto Romano Pontifice. Sic me Deus adjuvet, et hæc sancta dei evangelia.