École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Halatte » Cartulaire » Dixmes de Saint-Pierre Pompoing.

Dixmes de Saint-Pierre Pompoing.

Sentence arbitrale du prieur de St-Leu et de l'archidiacre de Soissons, au sujet des dîmes de Pontpoint.

  • a Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, éd. Amédée Vattier, Senlis, 1876.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis Stephanus Prior Sti Lupi de Esserento et Gh. archidiaconus suessionensis salutem in Domino.

Notum facimus quod cum super decimis terrarum religiosi viri Prioris Sti Christofori in halata sitarum in territorio de Pomponio, de quibus erat controversia inter venerabiles viros Decanum et Capitulum Belvacense, ex una parte et predictum Priorem ex altera, in nos sub certa forma compromissum fuisset, interveniente auctoritate et consensu religiosi viri Prioris de Caritate, cui subest immediate predictus Prior, dictis Decano et Capitulo adserentibus ad se decimas pertinere predictas, et se fuisse in possessione dictarum decimarum, et tandem per predecessorem dicti Prioris injuste spoliatas fuisse. Dicto vero Priore confitente dictos Decanum et Capitulum habuisse et percepisse dictas decimas quoties a colonis colebantur terre predicte, negante tamen dictos Decanum et Capitulum esse vel fuisse in possessione dictarum decimarum quando propriis sumptibus colebantur, nec se tunc teneri ad prestationem dictarum decimarum, et hoc, auctoritate privilegiorum sedis Apostolice, quibus in hac parte se dicebat munitum. Tandem nos virtute compromissi in nos facti in Christo legitime procedentes auditis hinc inde propositis et examinatis partibus, testibus, exquisitis etiam voluntatibus partium predictarum ad decisionem negotii , dicto priore personnaliter, et Mattheo capellano in Ecclesia Belvacensi procuratore dictorum Decani et Capituli comparentibus coram nobis apud Villam novam in Hatrio3, pro bono pacis processimus in hunc modum. Ordinamus siquidem et definiendo pronuntiamus quod Prior StiChristofori qui jam circiter quindecim arpenta de dictis terris per permutationem posuit in manibus laicorum, singulis annis dictas terras nunc ad se pertinentes excoluerit propriis sumptibus in futurum et successores sui qui pro tempore fuerint solvent dictis Decano et Capitulo nomine dictarum decimarum terrarum predictarum apud Pomponium viginti solidos parisienses annuatim, nec amplius petere poterunt dicti Decanus et capitulum ratione dictarum decimarum a dictis priore et successoribus suis quando dicte terre suis sumptibus excolentur, nec dictum priorem seu successores ipsius de cetero super dictis decimis per se vel per alium molestabunt, salvo jure dictorum decani et capituli in decimis dictarum terrarum quoties culte fuerint a colonis.

Actum et dictum .


1 La Neuville en Hez.