École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Halatte » Cartulaire » Maison à Saint-Christophe.

Maison à Saint-Christophe.

Foubert, dit le Fulzelier, et Hellende, sa femme, donnent une maison au prieuré.

  • a Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, éd. Amédée Vattier, Senlis, 1876.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis officialis curie silvanectensis salutem in domino. Noverint universi quod in nostra presentia propter hoc constitutus Foubertus dictus le Fuizelier, civis silvanectensis coram nobis recognovit se donatione facta inter vivos in puram eleemosynam dedisse et concessisse et in perpetuum quitasse Ecclesie beati Christofori de Halate, Belvacensis diecesis, quamdam masuram sicut se comportat, quam habebat apud Stum Christoforum contiguam masure Guiardi nepotis ipsius Fouberti ex una parte, et masure Asceline Latabonde ex altera, quam donationem, concessionem et quitationem voluit, laudavit, et approbavit Hellendis uxor dicti Fouberti, et quidquid juris habebat in predicta masura ratione dotis, dotalitii, donationis propter nuptias, seu quacum alia ratione, dictis Ecclesie et conventui quitavit coram nobis in perpetuum, spontanea, non coacta. Promiserunt autem dicti Foubertus et Hellendis ejus uxor quod contra premissa vel aliquid de premissis per se vel per alium non venient in futurum.

Datum .