École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Halatte » Cartulaire » Dixme de Balagny donnée à Saint-Christophe.

Dixme de Balagny donnée à Saint-Christophe.

Regnault de Montigny ou Montagny donne au prieuré une dîme à Balagny.

  • a Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, éd. Amédée Vattier, Senlis, 1876.
D'après a.

Ego Garinus Dei gratia Silvanectensis Episcopus notum (facio) universis presentes litteras inspecturis quod Regnaldus Miles de Mantegni in presentia nostra constitutus dedit in eleemosinam Ecclesie Sancti Christofori ob remedium anime sue et Patris et Matris ejusdem quamdam decimam apud Baleingni sitam, quam idem Regnaldus tenebat et in periculum anime sue diu tenuerat. Nos autem donationem illam concedimus et confirmamus. In cujus memoriam presentem paginam sigilli nostri munimine fecimus roborari.

Actum anno gratie 1214.