École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Halatte » Cartulaire » Donation de la Cure de Lagny-le-Secq à Saint-Christophe.

Donation de la Cure de Lagny-le-Secq à Saint-Christophe.

Gautier, évêque de Meaux, concède à St-Christophe l'autel de Lagny-le-Sec.

  • a Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, éd. Amédée Vattier, Senlis, 1876.
D'après a.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Hominem duabus constare partibus videlicet anima rationali et corpore nulli dubium est : utrique autem parti que sua sunt digne providere saluberrimum est. Oportet ergo ut qui pro carne que vita (?) fortium est quotidie militamus, multo magis pro salute anime que est spiraculum vite tota intentione laboremus. Notum sit igitur tam presentie quam posteritati quod Ego Walterus non ex merito sed ex vocante Deo Meldensis Episcopus petitione Waleranni camerarii necnon Walcoti abbatis anime sue saluti precaventis in futurum salvo Jure ecclesiastico, synodo et circada2 ceterisque consuetudinibus Ecclesie exceptis, altare Latiniaci scilicet sicci personali more Ecclesie Sancti Christofori concedo, tali conditione ut persona mortua pretio decem solidorum ipsi Episcopo impenso representetur ex altera, salvis etiam consuetudinibus Canonicorum Meldensis Ecclesie, videlicet ut archidiaconus inde quinque solidos habeat et Decanus quinque et cantor quinque et duo prepositi quinque et canonici in suo generali unum modium vini et senescalcus unum modium ordei. Hoc autem factum est , regnante Philippo rege sub Stephano comite.

† Signum Walteri Episcopi.

† Signum Arnulfi Decani.

† Signum Ollandi prepositi.

† Signum Joannis Senescalci Episcopi.

† Signum Adam archidiaconi.

† Signum Ollandi cantoris.

† Signum Gilleberti prepositi.

A parte Monachorum Sancti Christofori.

† Signum Radulfi prioris ejusdem loci.

† Signum Hugonis de Balliniaco.

† Signum Morini.

† Signum Ascelini monachi.

† Signum Tescelini majoris.

† Signum Joannis famuli.

Willermus cancellarius scripsit et subscripsit.


1 Circada, circadia ou circa, ronde, tournée. Cens que les Eglises payaient aux Evêques ou aux Archidiacres pour leurs frais de visite ou tournée.