École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Halatte » Cartulaire » De eadem. Approbation de Gui le Bouteiller.

De eadem. Approbation de Gui le Bouteiller.

Gui le Bouteiller ratifie ces actes.

  • a Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, éd. Amédée Vattier, Senlis, 1876.
D'après a.

Guido Buticularius Silvanectensis omnibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in Domino. Noverit universitas vestra, quod nos, donationem quam fecit Reginaldus Miles de Monceniaco, de decima de Balaniaco, que de nostro movebat feodo, monachis et Ecclesie Sancti Christofori de Halapes et concessionem etiam quam super eadem decima fecit eisdem Bisendus miles de Forferi sicut in litteris Domini Episcopi Silvanectensis, et ejusdem episcopi officialis plenius continetur, gratam habemus atque ratam, et quidquid juris in memorata habemus decima, dictis monachis et Ecclesie Sancti Christofori in perpetuum in eleemosinam quittamus et donamus. Quod ut ratum permaneat et inconcussum presens scriptum sigilli nostri munimine fecimus roborari.

Actum .