École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Halatte » Cartulaire » Deux pièces de terre à Saint-Christophe.

Deux pièces de terre à Saint-Christophe.

Pierre l'Archer, et damoiselle Catherine, son épouse, vendent au prieuré deux pièces de terre labourable, sises à St Christophe.

  • a Cartulaire du prieuré de Saint-Christophe-en-Halatte, éd. Amédée Vattier, Senlis, 1876.
D'après a.

Universis presentes litteras visuris Officialis curie Silvanectensis salutem in Domino.

Noveritis quod Renaudus li archiers et domicella2Catherina uxor sua in nostra presentia constituti recognoverunt se vendidisse et in perpetuum quitasse Priori et monachis Sti Christofori de halatis Belvacensis diecesis duas pecias terre arabilis sitas in territorio Sti Christofori quarum una pecia sita est ad.. .. placonis (?) et altera sita est in cultura monachorum Christofori et in Sti Boutinval prout predicti Renaudus et Caterina coram nobis hec omnia firmiter asseruerunt. Hec autem venditio facta fuit ut dicitur pro quatuor libris par et tribus minis bladi uno quarterio minus sibi quittis de quibus recognoverunt coram nobis sibi a dictis priore et monachis plenarie satisfactum in pecunia numerata, promittens dicta Caterina coram nobis quod in dicta terra vendita, ratione dotis ant dotalitii aut quacumque alia ratione, nihil de cetero per se vel per alium reclamabit. Renuntiaverunt insuper coram nobis exceptioni non numerate pecunie et alii omni exceptioni per quam possent dicti Renaudus et Caterina vel alter eorum dictos Priorem et monachos super dicta venditione aliquatenus molestare. De his autem firmiter tenendis et de legitima garandia eisdem Priori et monachis super dicta venditione contra omnes qui ad jus et legem venire voluerunt portanda predicti Renaudus et Caterina in manu nostra fidem dederunt corporalem. In cujus rei testimonium presentes litteras sigillo Curie Silvanectensis fecimus communiri.

Datum .


1 Domicella, damoiselle, fille de noble origine.