[p. 505] De documentis ac de via rationeque ad ea conficienda adhibitis a Dominatibus Venetam gubernantibus Terram Firmam, antequam in Venetiarum Rem Publicam Terra ipsa affluxit
Quaestio I. De Venetae Terrae Firmae circuitu
Dubitare possumus an legitime Venetam nuncupemus regionem iacentem propemodum inter Padum flumen Alpesque et inter Adduam flumen Quarnarumque (id est Liburnicum) sinum, antequam ipsa in Venetiarum Rei Publicae gubernacula venerit. Legitime nomen hoc usurpari censemus: nam iidem fines ab Octaviano Augusto „Decima Regio Venetia et Histria‟ appellati sunt.
Deinde a transmigrantibus, et postea hic inhabitantibus, Langobardorum catervis illa regio in duas partes seiuncta est. Terrestris pars, sub Langobardorum regibus eorumque successoribus, constituta, Venetia Terrestris appellari numquam desita est; altera autem pars, id est Atrianorum paludes tantum, sub Constantinopolitanis Romanorum Imperatoribus permansit et usque Venetia appellata est, sed Maritima. Iure ergo Venetam dicimus Terram „Firmam‟ illam, quae Venetia Terrestris est, antequam in Venetiarum Rem Publicam venit, quasi nomen e terrarum descriptione servemus.
Quaestio II. De Dominatibus Venetam Terram Firmam gubernantibus. Qua de causa Aquilegensem Patriarcham omittamus
In Veneta quoque Terra Firma viri, feudalibus stirpibus nati, iam dudum in urbibus commorantibus Communique1 voluntarie subiectis, potiti nonnullis maximis iam dilabentibus Communibus, regimen condunt, quod Dominatus dicitur, cuius singulares notae propriae Dominatuum septentrionalis [p. 506] mediaeque Italiae sunt. Scripturi sumus de Dominatibus tantum, quorum caput et arx in Veneta Terra Firma erat.
Quam ob rem referemus de Scaligeris (vulgari italico sermone de la Scala appellatis), Veronam territoriaque identidem ei addita gubernantibus, et de Carrarensibus (vulgari italico sermone de Carrara nuncupatis), Paduam eiusque regionem moderantibus, et de Caminensibus (vulgari italico sermone da Camino denominatis), Tarvisium terrasque ei adiunctas regentibus.
Aquilegensem Patriarchatum merito praetermittendum opinamur, quia eius gubernandi ratio illis notis caret, quas Dominatibus peculiares esse diximus, saltem in Italia. Nam Aquilegensis Patriarchatus, cuius quamquam territoria in Venetiarum Rem Publicam ventura erant, cuius quoque caput et arx in Veneta Terra Firma fuit, neque a superioris Communis commutatione ortus est, neque, ut Commune, plerumque antiquis temporibus, regimen urbanum fuit. Praeterea Aquilegensis Patriarcha feudali iure et nomine usus est, minime imperio potitus, potestatem finitam exercuit, neque superioris regiminis speciem ac nomen immutavit, sed servavit, cum ceteri Dominatuum conditores rectoresque plane alia agerent. In Patriarchatu acer pollensque vir tum non fuit, qui progeniei constantia et proposita servaret et stabilem rem efficeret, qui infestas factiones cohibere ac subicere posset. Etenim Patriarchalis dignitatis collatio commoda Patriarchatui semper aliena explebat. Nullus Patriarcha civium ordines in subditorum ordinem, subiectorum summo arbitrio in Dominum unum congesto, convertere consecutus est. Ergo in Aquilegensis Patriarchatus gubernandi genere nihil proprii italicorum Dominatuum deprehenditur, externa omnia contra fuerunt.
Quaestio III. De difficultatibus in Dominatuum documentis reperiendis
Hominum proposita, saepius quam iacturae casusque, fere tota Dominatuum tabularia, praesertim ad rei publicae secreta pertinentia, deleverunt. Quae cum ita sint non emittentium, sed potius accipientium documenta nobis investiganda sunt tabularia: inventio igitur manca, inordinata, saepius fortuita est. Quia investigantes mutilos exitus eventusque adhuc adepti sumus, non conclusiones sed tantum ad perscrutandam ampliandamque initam viam quaedam incitamenta oblaturi sumus. Documenta tantum indubie authentica inspeximus, quae certam preaeberent regulam ad documenta, ab iisdem emittentibus prolata, diiudicanda ut authentica.
Dominatuum in Veneta Terra Firma documenta perraro pro rei diplomaticae doctrina excussa sunt. Cum vero huiusmodi inspectio peracta esset, accuratius [p. 507] extrinsecae notae pertractatae sunt, quandoque etiam intrinsecae, sed inter has praecipue quae in aperiendo et in claudendo documento rigidissimae videntur. Ex intrinsecis quoque notis quae iuridicam documenti substantiam patefaciebant pro nihilo habitae sunt, modique ipsius iuridicae substantiae verbis manifestandae eandem aestimationem consecuti sunt. Utrasque immo huiusmodi intrinsecas notas principem et perefficacem viam ad documentum ut authenticum diiudicandum existimamus. Praeterea notae ipsae, excellenti pro re diplomatica successu, comparari possunt cum rei publicae institutis, iuribus, legibus eorundem temporum locorumque, quibus documenta genita sunt.
Quamquam pleraque documenta, quae inspectavimus, sub exempli specie tantum tradita sunt, hac de causa eorundem documentorum intrinsecas notas unice perscrutari possumus, tamen, harum quoque notarum praesidio tantum, in rei diplomaticae fines nos progressuros esse pro certo habemus. Cum autem nullus nobis cognitus vir doctus neque obiter neque ex professo tractavisset qua ratione in Terra Firma Veneta Dominatuum omnium officia ad documenta expromenda conformata essent, nos e documentis ipsis aliquot notitias de processu in documentis Dominatuum absolvendis educere conati sumus. Quapropter ne de hac re quidem notitiae expletae erunt. In promptu posituri sumus tantum notas documentorum ab unoquoque Dominatu prolatorum singulariter proprias. E ceteris notis acrius perspectis comparatisque mox allaturi sumus tabellas, in quibus notae omnes documentorum Dominatuum disponentur.
Quaestio IV. De Scaligerorum documentis
Scaligerorum Dominatus Veronae caput arcemque constituit, imperium exercuit ab anno p. Ch. n. millesimo ducentesimo sexagesimo tertio usque ad annum millesimum trecentesimum octogesimum septimum: ergo Dominatuum in Veneta Terra Firma diutissime perduravit.
Eventus e quibus Domini tabularia sublata sunt non investigavimus, neque percensuimus tabellionum tabularia ut cognosceremus num tabelliones in tabulariis suis aliquot vel omnia a Dominis prodita documenta asservavissent. Aliquot veronensium familiarum tabularia, quae in veronensi Rei Publicae Tabulario reposita sunt, documentorum copiam satis ostenderunt2.
A) Ministri processusque ad documenta expromenda
Originalia missa documenta, a nobis inspecta, nihil de processu probant, quo Domini voluntas in documento defigitur. Ab iisdem documentis cancellariae [p. 508] ministros omnes tabelliones fuisse scimus. Adhuc verum minime recognovimus utrum ii in Scaligerorum cancellaria unice egissent an pro privatis quoque hominibus simul operam navassent. Qua de quaestione investigaturos nos esse speramus.
B) Documentorum genera
Inter documenta a Scaligerorum cancellaria producta genera discernere quattuor possumus.
Primum est de privilegiis, quibus cancellaria iura constituebat, saepe „speciali gratia‟. Tamen constitutio implicite fiebat etiam alio documentorum genere, de quo infra.
Secundum pertinet ad epistulas sollemnes, iis plerumque Domini decreta nuntiabantur, sed saepe eodem documentorum genere iura constituebantur. In privilegiis promulgatio e praecepti clausula unice apparet, in epistulis autem, saepenumero patentibus, praeceptum est, ex iuridici facti natura, documenti princeps propositum, cum iurium constitutio tamquam antecedens factum sit.
[p. 509] Tertium genus continet epistulas simplices: hae epistulae, rarius patentes, a Domino adhibebantur ut rei publicae interna regeret; iisdem non numquam epistulis Dominus nutum suum et ad certum et ad incertum tempus efficacem praescribebat.
Quartum de instrumentis simpliciter a tabellionibus confectis est; quibus documentis Dominus utebatur ut potestates a privato iure sibi tributas excerceret in bona plerumque sua, ut documenta e gentium iure adprobanda accipiendaque perficeret, ut praescriptiones „de Domini mandato‟ ad rem publicam administrandam conficeret.
C) Documentorum extrinsecae et intrinsecae notae
Privilegia originalia omnia quae vidimus scripta in rectis membranis, elegantissimis percultisque litteris, cereoque rubro sigillo cordulis sericis de plica pendentibus supenso obsignata sunt. Inter ea unum tantum privilegium, donationem ecclesiasticae corporationi ostendens, arengam (id est exordium) profert, quae intitulationem, more tabellionali, praecedit. Effusa est intitulatio consulto, in qua numquam „Capitaneus et Dominus generalis‟ abest, cuius amplificationes crebro commutantur, neque semper ob subactarum terrarum mutationem. Dispositio semper incipit studiose repetens iuris fontem, quo disponendi animus legitimus fit, adseverando „ex nostri capitaneatus officio et de nostra plenitudine potestatis et ex certa scientia‟. Dominus etiam Communi Veronensi, a quo ipse creatum se esse aliquando dicit, clausulam prohibitionis imponit, se illo maiorem praestans. Datatio formula „actum et datum (…) per manum‟ exprimitur. Numquam documentum se ipsum privilegium nuncupat, sed potius „series, rescriptum, gratia‟; cancellaria tamen ob formam aut ob documenti iuridicam substantiam eorum nominum quodvis adhibet.
Epistulae sollemnes quoque easdem intrinsecas notas, quas privilegia, ostendunt. Notificatio praestantem locum tenet. Documentum „litterae‟ se ipsum nuncupat, etsi conferens in perpetuum „gratiam, concessionem et donationem‟ in Dominatus territoria, semper suomet genere se „notitiam‟ aperit. Reliquae epistolarum sollemnium formulae simillimae privilegiorum sunt.
Epistulae simplices, saepe patentes, et in membranis et in xylina linteave charta descriptae sunt. In originalibus huiusmodi documentis, quae inspeximus, quorum duo adhuc inedita sunt, manus ductusque praebent perdecora. Cereum sigillum adhaerens in medio documento et proxime expletae scripturae affigitur. Sigilli forma autem non immediate super ceram imprimitur, sed inter formam et ceram inseritur quoddam xylinae linteaeve chartae fragmentum diligenter [p. 510] circumcisum. Mos apud nonnullas cancellarias servabatur: exempli gratia apud Domini Mantuani et Domini Mediolanensis cancellarias. In intitulatione tantum praestantissimus e titulis praescriptus est. Dispositio non semper potestatis principium originemque commemorat, rogatarium quandoque roboratio indicat, datatio constanter ostendit „actum et datum‟ formulam, quaevis subscriptio deest.
Quaestio V. De Carrarensium documentis
Perpauca documenta a Dominis Carrarensibus prolata supersunt. Carrarenses Paduam eiusque regionem, perbrevibus intermissis temporibus, ab anno p.Ch.n. millesimo trecentesimo duodevigesimo usque ad annum millesimum quadringentesimum quintum rexerunt.
Ut quae Carrarensium documenta supersint reperiantur, accipientium tabularia praecipue exploranda sunt. Nihilominus documenta ea ex alio copiosissimo fonte eruere possumus: idest ex instrumentorum libris a tabellionibus confectis. Quibus in libris, optimo iure cancellariae denominandis, documenta Domini iussu confecta cum documentis privatorum rogatione perscriptis commiscentur. Nam pro certo habemus tabelliones, in cancellariam ad Dominorum documenta perficienda de more vocatos, simul munus pro privatis quoque sustinuisse. Tabellionum libri a Dominis edita documenta non omnia asservant, tamen dubitare non possumus quin documenta omnia ibidem descripta authentica plane sint.
Quapropter intrinsecae Carrarensium documentorum notae, quas e tabellionum libris deprompsimus, peridonea subsidia sunt ut in posterum diiudicemus eiusdem generis documenta3.
[p. 511] A) Ministri processusque ad documenta expromenda
Nobis tandem dicendum est munus conficiendi documenta unice tabellionibus, imperiali aut apostolica auctoritate praeditis, a Dominis creditum esse. E subscriptionibus tabellionum progressum per officiorum gradus, quorum supremus protoscriba erat, persequi possumus.
[p. 512] Carrarensium tabularia saltem duas subierunt eversiones, quibus fere omnino exinanita sunt. Inter exstantia Dominorum Carrarensium documenta liber continens octingentas undeoctoginta epistulas, minime secretas, ab anno p.Ch.n. millesimo quadringentesimo secundo usque ad tertium eiusdem saeculi annum conscriptas, ceteris praestat4. Iter ad talia documenta conficienda libro ipso penitus perspicimus. In eo enim prima sola littera denotantur in cancellaria ministrantium nomina: id est et epistulam committentis, qui saepius Domini consiliarius erat, et dictantis, et emendantis, et perscribentis. Antequam originalis mittenda epistula mitteretur, cancellariae ministri eam in libro transcribendam curabant, namque in libri margine apud aliquas epistulas annotatur „non missa, refecta, cassa‟. Liber saepe etiam de epistulas transmittendi modo notitiam praebet. Insuper optimus Carrarensium documentorum fons est Chronica, quae „secunda Carrarensium‟ inscribitur, quia documenta permulta et plurimi existimanda, ex ipsorum Dominorum deperdito tabulario descripta, continet5.
B) Documentorum genera
Etiam in Carrarensium cancellaria quattuor documentorum genera perspeximus, quae minimis differentiis genera Scaligerorum documentorum fere duplicant. Plerumque cancellaria epistulis simplicibus et patentibus usa est ut officiis iudicum causas delegaret. In quibusdam tabellionum libris supplicationum exempla invenimus, quibus in margine inscriptum erat „fiat, fiat per unum annum, pro nunc suspendatur‟. Adhuc ignoramus utrum annotationes transcriptae sint in originali supplicatione ad supplicem reddenda, Papae curiae more, an documentum ad hoc perscriptum sit, ubi voluntatis annotationes claris verbis exprimerentur.
C) Documentorum extrinsecae et intrinsecae notae
Cum extrinsecis et intrinsecis notis Dominorum Carrarensium documenta simillima Scaligerorum documentis eiusdem generis sint, nonnullas tantum differentias illustrare malumus.
In privilegiis postremorum Dominorum Carrarensium intitulatio adulationibus amplificatur. Dominus, qui numquam ab Imperatore dux creatus erat, quamquam fuit „pro Romano Imperio Vicarius‟, dux appellatur, quasi callide [p. 513] „Capitaneus‟ nomen verteretur. Alibi Dominus appellatur „Magnificus et potens Dominus dominus Franciscus de Carraria, heröum domus ipsius Carrarensis, civitatis et districtus Paduae septimus Dominus et Capitaneus generalis‟.
Pertinentiae clausula ad dispositionem attinens maxima post scriptum totum evidentia ponitur et formula „Haec sunt bona‟ introducitur. Roboratio saepe minutissime sigillum pendens apponendum describit. Una tantum epistula clausa, sub originalis epistulae missae forma, reperta est, in qua intrinsecae notae perexquisite cum posteriorum epistularum in libro transcriptarum intrinsecis notis congruunt.
Quaestio VI. De Caminensium documentis
Viri Caminensium Superiorum stirpe nati Tarvisium et Tarvisinum territorium ut suum praecipuum Dominatum rexerunt per undetriginta annos tantum, ab anno p.Ch.n. millesimo ducentesimo octogesimo tertio usque ad millesimum trecentesimum duodecimum annum.
A) Ministri processusque ad documenta expromenda
Perpauca documenta a Dominis Caminensibus prolata reperta sunt, nam post Dominatus eversionem novi magistratus „non habebant aliquas scripturas, cum omnes fuerint laceratae‟ propter odium in Dominos, ut magistratus ipsi scribunt. Quod ad hunc Dominatum attinet nobis inquirenda sunt et accipientium tabularia et praesertim tabellionum tabularia, quia Tarvisini tabelliones, ut Patavini, simul pro Domino et pro privatis operam dabant6.
[p. 514] B) Documentorum genera
Unum tantum documentum cognoscimus a Domini Tarvisii cancellaria productum. Hoc, forma missi privilegii, transcriptum legimus in Libro Commemoriali Venetiarum Rei Publicae, a quo comperimus originale documentum e viridi cera sigillo obsignatum esse7. E tabellionum libris praecipue, et ex ipsis documentis missis legimus universa Caminensium documenta tantummodo et usque per tabelliones perfecta esse. Si a Domino emissum documentum iuridici negotii auctorem „in camera suorum tabellionum‟ agentem probat, cancellariam stabilem iam constitutam esse inferre nobis licet8. Quae opinio firmatur cum in cuiusdam tabellionis tabulario sit liber, perexiguus liber, octo paginis tantum compositus, tamen pretiosus valde, cui titulum „Liber gratiarum Domini‟ indere possum9. Nam, licet in tabulario cuiusdam tabellionis asservetur, nihilominus in eodem libro nonnulli tabelliones conscribunt, ita ut conicere possimus librum hunc vere Cancellariae proprium fuisse, in quo ex argumenti similitudine plures tabelliones acta inscriberent. In margine fere omnium gratiarum in libro inscriptarum littera „F.‟ annotata est, ut, meo quidem iudicio, originale mittendum documentum factum esse significaret.
C) Documentorum extrinsecae et intrinsecae notae
Praeter quod supra diximus de Caminensium privilegio inserto in Commemoriali Venetiarum Libro, nihil adicere possumus, nisi, de extrinsecis notis, sollemnissima Caminensium documenta in membranis conscripta esse. Intrinsecis e notis unam advertimus ut huius cancellariae moris propriam: et in tabellionum libris etiam in documentis missis, in tabulariis accipientium asservatis, auctoris nomen fere usque sola prima magna littera puncto breviante scribitur. Inusitatus mos, quod ad documenti auctorem pertinet, apud Dominorum Venetam Terram Firmam gubernantium cancellarias, usitatissimus [p. 515] vero in Summi Pontificis curiae epistulis fuit. Iuridici negotii nomen constanter stricteque congruit cum iuridica substantia, quam auctor vult.
Quaestio VII. De imitatione
Concordias quasdam iam animadvertimus assiduas, denotantes et documentorum praecipue coincidentia genera, et similes extrinsecas intrinsecasque notas crebro, et rogatarii eandem naturam. Quae convenientiae significare possunt, ut nobis videtur, iisdem necessitatibus potius quam mutua imitandi intentione documenta creata esse similia.
Dominatuum Venetae Terrae Firmae cancellariae neque cancellarias maximarum Potestatum, id est Papae aut Imperatoris, imitatae sunt, neque Venetiarum cancellariae mores receperunt, quamquam Venetiarum Res Publica e ceteris Principatibus proxima ac decore et clarissima celebritate praedita fuit, tamen Venetiarum Res Publica, ut Petrarca scripsit, vere „alter mundus‟ permansit10.