École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Spire de Corbeil » Cartulaire » Privilegium claustri a Bucardo comite concessum.

Privilegium claustri a Bucardo comite concessum.

  • B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
  • a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
  • b Gallia Christiana, Instrumenta, tome VII, page 36. Notables différences dans le texte et dans les signatures.
D'après a.

In nomine Dei. Ego Buccardus, gratia Dei Corboliensium comes.

Orthodoxe religionis auctores, Spiritus Sancti igne divinitus illustrati, multimodis Sacre Scripture testimoniis evidencius asserunt eos qui ecclesias Dei honorare vel sublimare pro posse studuerint non solum per hoc delictorum suorum indulgenciam promereri, verum eciam retribucionis eterne premium celitus adipisci.

Omnibus igitur Sancte Dei Ecclesie filiis presentibus scilicet atque posteris ignotescat (sic) quod nostri castelli proceres et optimates pari consilio ac simili voto nostram presenciam adierunt obnixe postulantes ac suppliciter deprecantes quatinus ecclesiam duodecim Apostolorum et Beatorum Confessorum Exuperii et Lupi, in eodem videlicet Corbolio sitam, ab antecessoribus nostris antiquitus constitutam et diversarum rerum commoditate admodum dittatam, ad extremum vero a quibusdam tirannica pervasione pene desolatam et pravis usibus perversisque occasionibus undique circumventam, liberam et immunem ab omni injusta potestate et iniqua dominacione litterarum testimoniis efficere curaremus. Quorum peticioni tam juste et racionabili libentissime adquiescentes, pro nostre parentumque nostrorum animarum redempcione, ab ipsa ecclesia ejusdemque canonicis omnem injuste dominacionis infestacionem removemus. Claustrum insuper ibidem antea non habitum, sicut fidelium nostrorum hortatu precibusque designavimus, eisdem canonicis immune habendum et sine ulla inquietudine in perpetuum concedimus tali tenore talique condicione ut neque nos, neque successorum nostrorum aliquis, neque ejusdem loci abbas, sive ulla cujuslibet dignitatis persona, in ipsa ecclesia, sive in ipsius canonicis vel in claustro aliquam deinceps injustam potestatem exercere presumamus ; et de ornamentis ecclesie quippiam auferre vel aliquo modo subripere, absque communi assensu profectuque canonicorum, nemo ulterius audeat ; sed res ecclesie et cuncta que infra claustri ambitum continentur ad ipsorum canonicorum curam et potestatem solummodo pertineant. Quod si in ipso claustro aliquam contigerit fieri injuriam vel aliquem canonicorum, quod absit, alicubi aliquam facere injusticiam, omni aliena persona pretermissa et omni injusto judicio propulso, abbati ejusdem loci, communi arbitrio canonicorum, in capitulo et canonice emendandam, permittimus ; criminalia solius Episcopi vel Archidiaconi judicio reserventur. Hujus ergo libertatis sacrificium ego, Buccardus comes, Deo inviolabile offerre cupiens, hoc preceptum jussi fieri, et, ut perpetuum obtineat vigorem, regie majestati corroborandum transmisi. Actum Parisius actum est. Ego ipse, rex Philipus, et Buccardus, Corboliensis comes, hanc cartam manu factam corroboravimus ; quamque Richerius Senonum archiepiscopus cum Gaufride Parisiorum presule, aliique quam plurimi tam pontifices quam laici principes corroboraverunt, omnibus supra memoratis faventes, et, ut sub firmamento eternentur stabili, hanc cartam in qua, me Philipo rege cum comite Buccardo precipiente, hec omnia scripta sunt, annuente Johanne, abbate suprascripte Ecclesie, sigillo meo subterfirmavi. Si quis autem posthac privilegium hoc violare presumpserit, primum sacrilegii sive tante actoritatis (sic) negligencie reus duro anathemate feriatur, deinde, nefande presumpcionis irritus, gravi census detrimento dampnatus regie majestati quadraginta auri libras persolvat.

1Signum Philipi regis1.

S. Richerii archiepiscopi Senonensis.

S. Gaufridi Parisiensis episcopi.

S. Wauterii episcopi Meldensis.

S. Hugonis Trecensis episcopi.

S. Manasedis Remensis archiepiscopi, S. Guidonis Ambianensis episcopi, S. Guidonis Belvacensis episcopi.

S. Elinandi Laudunensis episcopi.

S. Rogeri Cathalaunensis episcopi.

S. Rabboldi Noviomensis episcopi.

S. Johannis abbatis Corboliensis.

S. Comitis Buccardi.

S. Guillermi comitis Nivernensis.

S. Radulphi comitis.

S. Hugonis comitis Mellendi.

S. Hugonis comitis donni Martini.

S. Ivonis comitis Belli Montis.

S. Milonis decani.

S. Goscelini archidiaconi.

S. Droconis archidiaconi.

S. Ivonis archidiaconi.

S. Garini archidiaconi.

S. Federici senesçalli.

S. Guidonis bucticularii.

S. Adelesini constabularii.

S. Gualeranni camerarii.

S. Guidonis de Monte Lehari.

S. Hervei de Marliaco.

S. Theolbaldi de Monte Morenci.

S. Simonis de Monte Forti.

S. Guillelmi de Gurneto.

S. Guillelmi de Feritate.

S. Almarici de Castro Forti.

S. Balduini Corboliensis.

S. Guidonis vicecomitis.

S. Beraldi Pagani.

S. Sodolrici prepositi ecclesie Remensis.

S. Gonteri precentoris.

S. Durandi thesaurarii.

S. Morardi canonici.

S. Vulgrini fratris abbatis.

S. Eustachii capellani.

S. Gaufridi capellani.

S. Sevini canonici.

Petrus cancellarius subscripsi1.


1 Une petite croix placée devant le mot signum représente le monogramme royal.

1 [Signum]