École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Spire de Corbeil » Appendix » Privilegium ecclesie Beati Melloni de Pontysara de ordinacione vicariorum.

Privilegium ecclesie Beati Melloni de Pontysara de ordinacione vicariorum.

  • B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
  • a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
D'après a.

In nomine Sancte et Individue Trinitatis. Amen.

Ego Henricus, Sancti Melloni abbas, et Guillelmus thesaurarius, et totum ejusdem ecclesie capitulum notum facimus tam presentibus quam futuris quod de communi assensu, communicato cum sapientibus consilio, pro ecclesie nostre utilitate statuimus ut universi vicarii Pontysarenses, qui debent esse decem numero, sint sacerdotes et perpetui et residentes ; et preter hos decem instituimus diaconum et subdiaconum perpetuos. Dyaconus sexaginta solidos percipiet annuatim, viginti solidos , viginti , alios viginti . Subdiaconus autem triginta solidos percipiet prenominatis terminis. Isti vero instituentur ab abbate et capitulo vel majori parte eorum, et redditus eorumdem de communitate quondam refrectorio pertinente persolventur ; et isti jurabunt obedienciam abbati et capitulo, et utrique servicio ecclesie singulis diebus et noctibus, et maxime ad magnam missam, tenebuntur interesse, vel alium pro se querere qui ibidem sufficienter deserviat. Postquam canonicus vicarium instituerit, non poterit amoveri, nisi tale quid commiserat pro quo jure debeat amoveri, et tunc de assensu abbatis et canonici cujus est vicarius et capituli vel majoris partis. Sciendum autem quod canonici de priori instituto bona communitatis percipientes sicut vicarii, sive intersint officio sive non, ducti pietatis intuitu, penitus ipsis vicariis remiserunt, nichil de cetero percepturi de eadem communitate, exceptis anniversariis de quibus percipient sicut vicarii, si servicio intererunt. Duodecim etiam denarios sicut vicarii percipient Sciendum etiam quod si aliquis vicariorum non interfuerit matutinis et magne misse, nichil accipiet de distributione communitatis, eo excepto quod quando sibi minuerit, duabus noctibus quiescere poterit et habebit porcionem suam de communitate ac si interesset officio. Et si decubuerit in lecto egritudinis tribus ac pluribus noctibus, et videatur quod infirmetur, tunc de prima nocte et de aliis, suam habeat porcionem. Canonicus vicariam suam quocienscumque vacaverit, conferet cuicumque voluerit sine contradicione, et abbati presentabitur, et ab eo quiete et pacifice recipietur, si persona sit ydonea, et tunc idem vicarius coram abbate jurabit se neque dare, neque dedisse, nec daturum esse, nec promisisse, nec alium pro vicaria obtinenda pro se, et vicarius juri stabit coram canonico cujus erit vicarius, si presens erit canonicus. Si presens non erit canonicus, expectabitur per quindecim dies : quibus transactis, vicarius ille per judicium abbatis in capitulo judicabitur cum consilio canonicorum ibidem existencium. Si autem abbas interesse non potuerit, per eum quem ad hoc sibi instituet faciendum similiter fiet justicia. Cum autem instituerit canonicus vicarium, jurabit canonice cujus erit vicarius et abbati et capitulo reverentiam et obedienciam pro posse suo observaturum. Si vero aliquis instituendus vicarius aliud ecclesiasticum beneficium in villa Pontysare obtinebit, vel adeptum beneficium dimittet vel vicariam resignabit. Capellanus eciam alicujus habentis in eadem villa parochiam nullus vicarius esse poterit.

Ut autem quidquid prescriptum est ratum et illesum permaneat in perpetuum, sigillorum nostrorum munimine presentem paginam corroboravimus. Si quis autem rei prescripte obviare attemptaverit, anathematis vinculo astrictum se non ignoret.

Actum apud Pontisaram, Henrico existente abbate, Guillelmo thesaurario, canonicis Vincencio Pice, Radulpho de Pissiaco, Nicholao de Monte Caprioli, Guarino, Roberto de Castriduno, Johanne de Mesniis, Gualtero de Pissiaco, Roberto nepote ejus.