École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Spire de Corbeil » Cartulaire » Littera de censu de Laborde.

Littera de censu de Laborde.

  • B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
  • a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
D'après a.

Necesse est in scriptum redigi que geruntur in tempore ut, si suboriatur calumpnia, litterarum testimonio refellatur. Sciant ergo presentes et posteri quod Johannes clericus de Cous (?) sex solidos et sex denarios censuales quos habehat jure hereditario in piscatoria de domo de Laborde et domuncula post domum illam ibi constitutis, constitutes, Beato Exuperio libere et quiete donavit et investivit. Illum autem predictum censum de Beato Exuperio tenebat pro sex denariis censualibus. Tali vero tenore facta est pretaxata donacio quod sex solidi de predicto censu in suo anniversario annuatim celebrando canonicis et clericis secundum disposicionem et arbitrium canonicorum dividentur. Ejus autem benignitati condescendentes, canonici sex solidos de suo ei dederunt singulis annis, quoad vixerit, persolvendos .

Quod ut ratum permaneat, sigilli nostri munimine confirmamus. Hujus rei testes sunt Guibertus precentor, Galterius canonicus, Angevinus, Petrus Limozins, Magister Maugrinus, Petrus de Hedera, Laudericus sacerdos, Galterius diaconus, Willelmus de veteri Corbolio, Hugo Pelliparius, Petrus Coifarius, Johannes Crassus.

Actum Corboili .