École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Spire de Corbeil » Cartulaire » Littera de excambio cum Monachis Vallium Sarnaii.

Littera de excambio cum Monachis Vallium Sarnaii.

  • B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
  • a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis frater Theobaldus, dictus abbas Vallis Sarnaii, totusque ejusdem loci conventus, salutem in Domino.

Notum facimus quod nos, assensu et voluntate omnium nostrum et singulorum, diligenti tractatu prehabito in capitulo nostro, in recompensacione et nomine escambii, pro quinque solidis Parisiensium annui redditus tantummodo quos capitulum Sancti Exuperii Corboliensis nobis et ecclesie nostre contulit super redditibus suis de Balencuria, annis singulis apud domum nostram de Roisiaco persolvendis, sicut in ejusdem litteris capituli continetur, damus et concedimus eidem capitulo et ejus ecclesie duodecim denarios censuales de censu in perpetuum possidendos, cum omni justicia et dominio et omnibus aliis ad censum, dominium, justiciam pertinentibus que possumus habere ibidem, quos duodecim denarios habebamus Corboili de censu super domum quamdam sitam Corbolii in magno vico inter domum Jaqueline la Bricharde et domum Bertaudi de Pareto, que dicitur domus Theolbaldi de Moreto, militis, liberam et quitam ab omni coustuma, ita quod tenetur dictum capitulum et conventum est Theolbaldum de Moreto, militem, et ejus heredes tenere et conservare, ad usus et libertatem, quibus nos tenebamur eisdem. Predictos autem duodecim denarios censuales cum omnibus predictis tenemur et promittimus per stipulacionem solempnem garantizare et liberare libera et quita contra omnes dictis capitulo et ejusdem capituli ecclesie, tenenda in manu mortua, sine coactione vendendi aut extra manum suam ponendi. Et de hoc et ad omnia supradicta tenenda, facienda et adimplenda, et dictis capitulo et ecclesie sicut dictum est contra omnes liberanda, nos, successores nostros, monasterium nostrum et bona ejusdem obligamus eisdem specialiter et expresse ; et promittimus bona fide quod contra predicta vel aliquid predictorura nullatenus veniemus. Et renunciamus expresse beneficio juris restitucionis in integrum, et omni juris canonici et civilis auxilio per quod possemus illud jus restitucionis in integrum petere et obtinere et omni probacioni juris vel facti per testes vel instrumenta faciende, ad probandum nos et monasterium nostrum super hoc facto lesos esse. Renunciamus eciam omni actioni et excepcioni juris vel facti que contra presens instrumentum vel contra hoc factum posset opponi, et omnibus litteris apostolicis impetratis vel impetrandis contra eos super hoc facto, et volumus quod nobis non valeant nec prosint contra eos. In cujus rei testimonium et munimen presentes litteras sigillo nostro sigillavimus. Actum .