École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Spire de Corbeil » Cartulaire » Carta de asino, sub sigillo Adele regine.

Carta de asino, sub sigillo Adele regine.

  • A Original. Arch. de Saint-Spire, aujourd'hui Arch. dép. Essonne.
  • B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
  • a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
D'après a.

In nomine Sancte et Individue Trinitatis. Amen. Adela, Dei gratia Francorum regina. Notum facimus universis presentibus pariter et futuris quod pro anniversario pie memorie Ludovici, Christianissimi regis Francorum, domini nostri, necnon et pro anniversario nostro post obitum nostrum in ecclesia Beati Exuperii Corboliensis singulis annis sollempniter faciendo, et pro remedio patris et matris nostre aliorumque antecessorum nostrorum, eidem ecclesie duos talamerarios et asinum unum qui moltam molencium ecclesie deferat imperpetuum donavimus, hoc adjuncto quod solos canonicos ejusdem ecclesie apud Corboilum residentes emolumenti quod ex munere isto processerit volumus et constituimus esse participes. Ceterum canonici in utriusque anniversarii die, singulis annis, ex pacto tredecim pauperes pascere tenebuntur. In arbitrio vero et liberalitate prefatorum canonicorum reliquimus ut quantum eis libuerit clericis sepedicte Ecclesie non canonicis qui anniversariis intererunt largiantur. Et, ne hoc vel oblivione deleri, vel aliqua suboriente calumpnia inposterum valeat retractari, idem vivaci litterarum memorie commendari, et sigilli nostri auctoritate precepimus communiri.

Actum publice Corboili . Data per manum Hervei, capellani nostri.