École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Spire de Corbeil » Cartulaire » Diploma Philippi regis de eodem.

Diploma Philippi regis de eodem.

  • A Original. Arch. de Saint-Spire, aujourd'hui Arch. dép. Essonne.
  • B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
  • a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
D'après a.

In nomine Sancte et Individue Trinitatis. Amen. Philippus, Dei gratia Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri quoniam Adela regina, mater nostra, pro anniversario patris nostri bone memorie regis Ludovici, et pro anniversario suo post obitum suum in ecclesia Sancti Exuperii Corboliensis singulis annis sollempniter faciendo, et pro remedio animarum patris et matris sue et predecessorum suorum, eidem ecclesie duos talamelarios et asinum unum qui moltam molencium ecclesie deferat, donavit, dum terrain Corboili et Meleduni in manu sua haberet, hoc adjuncto quod solos canonicos ejusdem ecclesie apud Corboilum residentes emolunenti quod ex munere isto processerit voluit et constituit esse participes. Ceterum canonici in utriusque anniversarii die, singulis annis, ex pacto tredecim pauperes pascere tenebuntur. In arbitrio autem et liberalitate prefatorum canonicorum reliquit ut quantum eis libuerit clericis sepedicte ecclesie non canonicis, qui anniversariis intererunt, largiantur. Cum autem donum memorate matris nostre, quantum in ea erat, non posset esse nisi temporale, nos prefate elemosine manum nostram apponentes, eam ratam habemus intuitu Dei, et inperpetuum stabilem fore precepimus in hunc modum quod si dicti canonici desisterent a faciendis anniversariis que disposita sunt et sicut disposita sunt, nos donum illud et elemomosam in irritum revocaremus. Que omnia sicut superius dicta sunt, ut perpetuum vigorem obtineant, presentem paginam sigilli nostri auctoritate ac regii nominis karactere inferius annotato precepimus confirmari.

Actum Parisius , astantibus in palacio nostro quorum nomina subposita sunt et signa.

Signum Comitis Theolbaldi, dapiferi nostri.

S. Guidonis, buticularii.

S. Mathei, camerarii.

S. Radulphi, constabularii.

Data per manum Hugonis, cancellarii.