École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Spire de Corbeil » Cartulaire » Littera de censu de Castellaria Feritatis.

Littera de censu de Castellaria Feritatis.

  • B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
  • a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
D'après a.

Ego Guillelmus de Barris, filius quondam G. de Barris bone memorie, notum facio presentibus et futuris quod Johannes cognomine Angevinus, ecclesie Beati Exuperii Corboliensis quondam canonicus, in extrema voluntate sua legavit dicte ecclesie sexaginta solidos censuales quos habebat in territorio pertinente ad castellariam Feritalis. Quod donum G. de Barris, quondam pater meus, pietatis intuitu, ob remedium anime sue et patris sui et antecessorum suorum, de assensu et voluntate Guidonis de Boone, militis, qui idem donum concesserat, a quo Guidone dictus Johannes cognominatus Angevinus censum illum et idem Guido a patre meo tenebat in feodum, concessit et ratum habuit, sicut in ipsius patris mei litteris plenius continetur. Canonici vero prefate ecclesie, non immemores accepti beneficii, concesserunt patri meo anniversarium suum et patris sui singulis annis in predicta ecclesia faciendum. Ego autem et uxor mea predictum donum approbantes et ratum habentes, predictos sexaginta solidos censuales concessimus eidem ecclesie in perpetuum possidendos. In cujus rei recompensacionem canonici prefate ecclesie liberaliter mihi concesserunt anniversarium meum et matris mee singulis annis in ipsa ecclesia sollempniter faciendum. Ut autem donum istud in posterum perpetuum vigorem obtineat, presentes litteras feci sigilli mei munimine roborari.

Actum publice apud Feritatem .