École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Spire de Corbeil » Appendix » Littera doni facti per Regem domino P. Bateste de viginti libris redditus apud Moretum.

Littera doni facti per Regem domino P. Bateste de viginti libris redditus apud Moretum.

  • B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
  • a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
D'après a.

Philippus Dei gracia Francie Rex.

Notum facimus universis tam presentibus quam futuris quod nos dilecto Petro Bateste, militi nostro, sui obtentu grati servicii quod nobis noscitur impendisse, viginti libras Turonensium annui et perpetui redditus anno quolibet ad festum Omnium Sanctorum super redditibus nostris de Moreto, percipiendas ab eodem et ejus heredibus uxore propria legitimo matrimonio procreatis, duximus concedendas ; dantes baillivo nostro, qui nunc est et qui pro tempore fuerit, tenore presencium in mandatis quatinus predictas viginti libras Turonensium prefato militi et ejus heredibus, sicut premittitur, singulis annis prefatis terminis persolvent absque alterius expectacione mandati. Quod ut firmum et stabile perseveret, presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum, salvo in aliis jure nostro et in omnibus alieno.

Actum apud Paucam Curiam .

(De mandato)