École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Spire de Corbeil » Cartulaire » Littera de excambio census de Everiaco.

Littera de excambio census de Everiaco.

  • B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
  • a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
D'après a.

Ego Odo, ecclesie Sancti Petri de Calmis abbas, totusque ejusdem ecclesie conventus, notum facimus universis presentibus pariter et futuris quod nos in excambium dedimus ecclesie Beati Exuperii Corboliensis quatuor solidos censuales quos domus nostra possidebat, duodecim denarios videlicet de platea que est post domum Johannis Mandin in Corbolio, et decem et octo denarios de vineis Ade Cochetarii, que fuerunt Jadonis militis, et duodecim denarios apud Tigeriacum de domo et tota terra Guidonis Bodet, et quatuor denarios apud Sentriacum de vineis Galteri Hemun, et duos denarios de terra Reginaldi Tortel, pro quatuor solidis censualibus quos predicta ecclesia Beati Exuperii habebat apud Everiacum in Bria super terram Reginaldi militis. Super hoc autem domus nostra se plegiam exhibuit garentesie ferende si quando ei necessarium fuerit. Quod ut ratum et inconcussum in perpetuum perseveret, idipsum scripto commendari et sigillorum nostrorum munimene (sic) fecimus roborari.

Actum , presentibus et concedentibus ex parte nostra Odone abbate, Gaufrido priore, Roberto de Bocin, Roberto de Lu, Petro de Livri et universis aliis fratribus nostris.