École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Spire de Corbeil » Cartulaire » Littera de terra de Vado Petroso.

Littera de terra de Vado Petroso.

  • B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
  • a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis salutem in Domino.

Notum facimus quod in nostra presencia constituti Dominus Theolbaldus de Videles, presbiter, Stephanus ejus frater, Johannes Rousel, et Johannes de Excorciaco, armigeri, asseruerunt quod habebant et possidebant apud Vadum Petrosum septem arpenta dimidio quarterio minus prati siti retro clausum monachorum de Longuo-Ponte, et tres dreturas cum hostisiis pertinentibus ad easdem, item viginti sex solidos et dimidium capitalis census minuti apud Montem Lethericum et loca circum adjacentia, que omnia et singula supradicta, videlicet septem arpenta dimidio quarterio minus prati, tres dreturas cum hostisiis supradictis et viginti sex solidos et dimidium capitalis census minuti cum omni jure, dominio et proprietate in rebus predictis pertinentibus ad easdem, predicti Theolbaldus, Stephanus, Johannes et Johannes, in nostra presencia constituti, recognoverunt et confessi sunt se vendidisse et in perpetuum quitavisse capitulo ecclesie Beati Exuperii Corboliensis pro ducentis tres decim (sic) libris sex solidis et octo denariis Parisiensium jam eisdem venditoribus solutis, numeratis et traditis, ut confessi sunt coram nobis, renunciantes excepcioni non numerate pecunie, non tradite, non solute ; promittentes voluntate spontanea, non coacti, fide in manu nostra prestita corporali, quod contra vendicionem et quitacionem hujusmodi jure hereditario, racione conquestus vel alio modo, per se vel per alium non venient in futurum et quod dictam vendicionem ut premissum est factam, prefato capitulo garantizabunt, liberabunt et defendent in judicio et extra judicium quocienscunque opus fuerit contra omnes. Preterea dominus Bertaudus de Bona, miles, primus dominus feodalis rerum predictarum omnium, ut dicebat, Johannes Polins de Varenniis, armiger, secundus dominus, ut dicebat, et dominus Symon de Everiaco in Bria, Renaudus et Perrotus (?) armigeri, nepotes ejusdem, tercius dominus, ut dicebant, volentes et acceptantes coram nobis vendicionem predictam, voluerunt et expresse consenserunt quod prefatum capitulum omnes res predictas et singulas, ut dictum est, venditas teneat et possideat in futurum in manu mortua, absque coactione vendendi vel extra manum suam ponendi, promittentes fide in manu nostra prestita corporali quod contra vendicionem, quitacionem et concessionem predictas jure aliquo sive racione quacumque per se vel per alium non venient in futurum, et quod res predictas, ut dictum est, venditas eidem capitulo in manu mortua garantizabunt et liberabunt imposterum quocienscumque opus fuerit contra omnes.

.