École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Spire de Corbeil » Appendix » Littera de lucrando fructus prebendarum et capellaniarum.

Littera de lucrando fructus prebendarum et capellaniarum.

  • B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
  • a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
D'après a.

Philippus Dei gracia Francorum Rex.

Notum facimus universis tam presentibus quam futuris nos quasdam litteras vidisse tenorem qui sequitur continentes.

Universis presentes litteras inspecturis capitulum ecclesie Sancti Exuperii Corboliensis, Parisiensis diocesis, eternam in Vero Salutari salutem. Ad reformandum in melius ecclesie nostre statutum, et ut inter nos et alias personas ejusdem ecclesie modernas et posteras omnis turbacionis, dissensionis et scandali occasione sublata, pacis et concordie unitas, illius qui pacis est amator et actor favente clementia, vigeat sollicitis et efficacibus studiis intendentes ; quia in ecclesia ipsa determinatum tempus certusve terminus nullatenus habebatur in quo seu infra quod canonici, capicerius, capellani et alii beneficiati ejusdem ecclesie grossos fructus beneficiorum suorum que in in eadem ecclesia obtinent, lucrari et suos facere cum integritate deberent, propter quod inter personas ejusdem ecclesie et executores testamentorum seu ultimarum voluntatum decedentium non nunquam dissensiones et scandala imminebant, nos, ad omnis dissensionis materiam amputandam, in presenti generali capitulo , propter hoc specialiter celebrato, vocatis et presentibus omnibus qui debuerunt voluerunt et potuerunt commode interesse, de communi concordia et consensu statuimus et statuto perpetuo ordinamus quod quicumque canonicus, capellanus vel beneficiatus ejusdem ecclesie usque in ortu solis vixerit, tunc...... grossos fructus beneficii sui tocius anni sequentis usque ad eamdem horam dicti predicti festi anno revoluto eo ipso integre sit lucratus, facta tamen residencia inibi consueta, iidemque fructus prefato canonico capellano vel beneficiato die et hora predictis in humanis agenti tanquam sui effecti de jure sive cedat, sive decedat, post modum nichilominus debeantur. Capellani vero aut alii quicumque annualia beneficiorum vacancium in eadem ecclesia ex consuetudine vel statuto aut indulto vel aliter erunt quomodo libet percepturi annualia ipsa die et hora predicte anno revoluto integre, et sine difficultate qualibet percipere incipient (?) et levare. Si autem aliquem quatuor capellanorum ejusdem ecclesie annualia percipere solitorum cedere aut dicedere (sic) contigerit antequam annus revolutus existat, de annuali predicto pro toto anno ad eum integre pertinente testari aut aliter pro voluntate sua polerit ordinare. Supplicamus igitur venerando patri domino Parisiensi episcopo ut statuto et ordinacioni hujusmodi suum prebeat assensum, eaque auctoritate ordinaria approbare et confirmare dignetur. Supplicamus eciam serenissimo principi domino Philippo Dei gracia Regi Francie, illustri patrono nostro, ut statutum et ordinacionem predicta rata et grata habere eisque suum impertire dignetur assensum. In testimonium vero premissorum presentem paginam sigillo predicti capituli concordia communi duximus sigillandam.

Nos autem, qui dicte ecclesie, cujus patroni sumus, negocia cordi gerimus et ecclesiam ipsam semper continuum incrementum suscipere tam in spiritualibus quam in temporalibus exoptamus, statutum et ordinaciones predictas prout in predictis litteris sunt expresse, ad dicti capituli generalis ecclesie predicte supplicacionem, ratas et gratas habemus et eis nostrum imperpetuum assensum [damus]. Quod ut firmum et stabile perpetuo perseveret, presentibus litteris nostrum fecimus apponi sigillum, salvo in aliis jure nostro et quolibet alieno.

Actum Pictavis .

(Collacio fit)