École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Spire de Corbeil » Cartulaire » Confirmatio Ludovici Junioris de prebenda Sancti Exuperii.

Confirmatio Ludovici Junioris de prebenda Sancti Exuperii.

  • A Arch. nat., Cartons des rois, K 23.
  • a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
D'après a.

In nomine Sancte et Individue Trinitatis. Ludovicus Dei gratia rex Francorum et dux Aquitanorum.

Nobilem et gloriosam Beati Dionisii ecclesiam2 predecessores nostri Francorum reges tanto speciali semper devotione venerari et ampliare statuerunt quanto in predicto martire Christi majora patrocinia semper invenerunt. Quorum nos libentissime vestigiis insistentes, notum facimus universis et presentibus pariter et futuris quod karissimus frater noster Philipus, Beato Dionisio et ecclesie Beate Marie de Campis in ecclesia Sancti Exuperii Corboliensis, in qua quidem ipse abbatis obtinet prelationem, prebendam unam assensu et voluntate nostra cum omni integritate perpetuo possidendam donavit. Porro autem monachi Beate Marie de Campis debitum prebende servitium in ecclesia Sancti Exuperii ebdomadis institutis, sicut canonicorum quisque, complebunt ; et, in die festivitatis ipsius, ad ecclesiam ejusdem singulis in perpetuum annis cum processione solempni venient, et dominice misse celebracioni cum collegio canonicorum intererunt.

Quod ut perpetue stabilitatis obtineat munimenta scripto commendari, sigilli nostri auctoritate muniri nostrique nominis subter inscripto karactere corroborari precepimus.

Actum publice Parisius  ; astantibus in palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa.

Signum Radulphi, Viromandorum comitis, dapiferi nostri. — Signum Guillelmi buticalarii. — Signum Mathei camemarii. — Signum Mathei constabularii.

3Data per manum Cadurci cancellarii.


2 Les œ sont, pour la plupart, figurés dans l'original, non par des e simples, mais par des e cédillés.s
3 (monogramme)