École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Spire de Corbeil » Cartulaire » Littera de prato Perolii pro anniversario Philippi de Lices.

Littera de prato Perolii pro anniversario Philippi de Lices.

  • B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
  • a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis P., Parisiensis ecclesie archidiaconus, salutem in Domino.

Notum facimus quod in nostra presencia constituti Michael de Perrel, Hubertus, ejus frater, Christiana et Aalesia, uxores eorumdem, recognoverunt se vendidisse et in perpetuum quitavisse capitulo ecclesie Sancti Exuperii Corboliensis dimidium arpentum prati siti apud Perreul, juxta arpentum prati quod Symon, frater eorumdem, vendidit, ut dicitur, dicto capitulo in censiva dicti capituli, ut dicitur, pro sex libris et quinque solidis sibi jam solutis, sicut dicti venditores confessi sunt, coram nobis renunciantes expresse excepcioni non numerate pecunie, non tradite, non solute. Et promiserunt dicti venditores, fide in manu nostra prestita corporali, quod contra vendicionem et quitacionem hujusmodi jure hereditario, racione dotis vel conquestus, aut alio modo per se vel per alium non venient in futurum, et quod dictam vendicionem dicto capitulo garantizabunt et liberabunt ad usus et consuetudines patrie contra omnes. Preterea dicte Christiana et Aalesia sub fide prestita, spontanea voluntate, et ex certa sciencia, quitaverunt et remiserunt dicto capitulo quicquid juris habebant vel habere poterant racione doarii seu dotalicii vel donacionis propter nuptias in prato supradicto. In cujus rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum, ad peticionem dictorum venditorum.

.