École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Spire de Corbeil » Cartulaire » Littera de domo sita in magno vico in claustro.

Littera de domo sita in magno vico in claustro.

  • A Original. Arch. de Saint-Spire, aujourd'hui Arch. dép. Essonne.
  • B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
  • a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
D'après a.

Capitulum Beate Marie Corboliensis omnibus ad quos presentes littere pervenerint in Domino salutem. Noverint presentes pariter et futuri quod Arnulphus de Braia, presbiter de Essona, infra ecclesiam nostram, coram nobis constitutus, ob remedium anime sue et anime Guillelmi fratris sui et antecessorum et benefactorum suorum, donavit in elemosinam in perpetuum ecclesie Beati Exuperii Corboliensis domum suam quam habebat in magno vico apud Corbolium, in claustro Beati Exuperii sitam, cum apendicio posteriori, quam ipse tenebat a dicta ecclesia Beati Exuperii ad censum annuatim persolvendum et ad talliam pro loco et tempore reddendam. Ita tamen dictus Arnulphus dictam domum donavit quod eam quamdiu vixerit habebit, et ad hujus donacionis confirmacionem viginti solidos Parisiensis monete canonicis Beati Exuperii apud Corbolium residentibus singulis annis persolvet, decem videlicet solidos et decem . Preterea coram nobis statutum est quod canonici [Beati] Exuperii, vel ille qui predictam domum, post decessum memorati Arnulphi, tenerent, singulis annis pro anniversario suo et pro anniversario Guillelmi, fratris sui, uno eodemque die celebrando, canonicis et clericis qui intererunt anniversario viginti solidos distribuendos persolvent, canonicis decem et aliis clericis decem. Huic vero donacioni interfuerunt Tierricus cantor et Simon et Robertus canonici Beate Marie, et Ebrardus et Gualterius, ejusdem ecclesie capellani, et Robertus presbiter de Manessiaco et Andreas de Granchia, presbiter, et multi alii. Quod ut ratum fiat et stabile, presentes litteras sigilli nostri caractere fecimus confirmari.

Actum terciodecimo.