École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Spire de Corbeil » Cartulaire » Diploma Ludovici regis de prebenda quam Henricus frater ejus dedit canonicis Sancti Victoris in ecclesia Sancti Exuperii apud Corboilum.

Diploma Ludovici regis de prebenda quam Henricus frater ejus dedit canonicis Sancti Victoris in ecclesia Sancti Exuperii apud Corboilum.

  • A Arch. nat., K 23, n°12.
  • a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
D'après a.

Ego Ludovicus, Dei gratia rex Francorum et dux Aquitanorum, notum fieri volo tam posteris quam presentibus quod frater meus, dominus Henricus, abbas regalium abbatiarum, canonicis Beati Victoris in ecclesia Sancti Exuperii de Corboilo prebendam unam donavit et in perpetuum habere concessit. Et quia pater noster illustris memorie, Dei gratia Francorum rex, Ludovicus, ecclesiam Beati Victoris regularium canonicorum abbatiam fecit et speciali amore dilexit, justum est ut nos quoque eandem ecclesiam diligamus et non solum ei bona faciamus sed eciam facientibus libenti animo consentiamus. Propterea predicto dono fratris nostri libenter assensum prebemus, quod etiam prius quam fieret et voluimus et rogavimus. Quod ne valeat oblivione deleri scripto commendavimus, et, ne possit a posteris infirmari, sigilli nostri impressione et nominis nostri caractere subterfirmavimus.

Actum Parisius , astantibus in palacio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa.

Signum Radulfi, Viromandorum comitis et dapiferi nostri.

S. Guillelmi, buticularii nostri.

S. Camerarii.

S. Constabularii.

2Data per manum Cadurci cancellarii.


2 (monogramme.)