École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Spire de Corbeil » Cartulaire » Littera de Capellano Altaris Sancti Martini.

Littera de Capellano Altaris Sancti Martini1.

  • A Original. Arch. dép. Essonne, fonds de Saint-Spire.
  • B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
  • a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
D'après a.

Petrus, Dei gracia episcopus, et Hugo, decanus Parisiensis, omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino.

Notum facimus quod, cum esset contencio inter dilectos nostros canonicos Sancti Exuperii Corboliensis ex una parte, et Gaufridum, capellanum ejusdem ecclesie ex alia, super hoc quod idem capellanus asserebat quod in ipsa ecclesia Sancti Exuperii celebrare deberet ; predictis canonicis allegantibus ex adverse quod in capella Sancti Egidii celebrare deberet ; tandem, pro bono pacis, in nos fuit a partibus compromissum. Nos vero, communicato bonorum virorum consilio, ita ordinavimus inter eos quod predictus capellanus in ipsa ecclesia Sancti Exuperii celebrabit in altari in quo celebrare solebat usque dum ipsi canonici predicto capellano aliud altare competens, ubi voluerint, dum tamen inferius infra ipsam ecclesiam Sancti Exuperii, preparaverint, in quo ipse celebret ut tenetur. Illud vero est sciendum quod hora illa qua capellanus Beate Marie Corboliensis pulsat ad missam suam, predictus capellanus Sancti Exuperii ad suam missam pulsare tenetur, postea celebrare. Nec alii capellani Sancti Exuperii in ipsa ecclesia vel in capella Sancti Egidii poterunt celebrare, donec predictus capellanus Sancti Exuperii in missa sua cantaverit « Pater noster. » Si vero dictus capellanus Beate Marie, aliquo casu contingente, non pulsaverit ad missam vel non celebraverit, predictus capellanus Sancti Exuperii hora solita nichilominus pulsare ad missam tenebitur et postea celebrare. Si autem dictus capellanus Beati Exuperii non celebraverit, vel alius pro eo, capellani ejusdem ecclesie possunt quacumque hora voluerint celebrare.

Actum Parisius .