École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Spire de Corbeil » Cartulaire » Littera de empcione cujusdam dormis site in Magno Vico ad opus prebende.

Littera de empcione cujusdam dormis site in Magno Vico ad opus prebende.

  • A Arch. dép. Essonne, G, fonds de Saint-Spire.
  • B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
  • a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
D'après a.

Omnibus presentes litteras inspecturis Hemardus, decanus Meledunensis, salutem in Domino.

Notum facimus quod, in nostra presencia constituti, dominus Theolbaldus de Moreto, miles, et domina Maltildis, ejus uxor, recognoverunt se vendidisse in perpetuum pro viginti sex libris Parisiensum capitulo Sancti Exuperii Corboliensis quamdam domum, sitam apud Corbolium, in Magno Vico, in censiva capituli supradicti, promittentes, fide in manu prestita, quod contra vendicionem istam per se vel per alios non venient in futurum, et quod dictam domum eidem capitulo garantizabunt imperpetuum contra omnes. Dicta autem mulier quitavit coram omnibus, spontanea, non coacta, ut dicebat, quicquid in dicta domo habebat aut habere poterat, racione dotalicii aut alio quocunque modo, fide prestita corporali.

.