École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Spire de Corbeil » Cartulaire » Littera de quodam nemore.

Littera de quodam nemore.

  • B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
  • a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
D'après a.

Galterus, Dei gracia Senonensis archiepiscopus, universis presentes litteras inspecturis in Domino salutem. Noverit universitas vestra quod Andreas de Forgiis, miles, et Johanna, ejus uxor, in nostra constituti, presencia, capitulo Sancti Exuperii Corboliensis, fide data in manu nostra, vendiderunt viginti arpenta nemoris et quarterium siti inter nemus dicti capituli de Villa Dudonis et nemus Templariorum de Savigniaco, pro quinquaginta et septem libris et decem solidis Parisiensium. De qua vendicione plegii sunt recte garentisie, fide data in manu nostra, Gilibertus de Forgiis, Johannes de Nanziaco, Johannes de Murcent. Hanc autem vendicionem Adam de Noisimento, miles, principalis dominus feodi dicti nemoris, et Petronilla, mulier nobilis de Noisimento, a qua dictus Adam tenet feodum supradictum, coram nobis voluerunt et laudaverunt, concedentes et quitantes capitulo predicto quicquid habebant in nemore supradicto ab eodem capitulo in perpetuum possidenda. Ut autem ista vendicio et laudacio firma et inconcussa permaneat in futurum, ad peticionem parcium presentem paginam sigilli nostri munimine fecimus roborari.

Actum apud Meledunum .