École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Saint-Spire de Corbeil » Cartulaire » Littera de terra de Bondofle.

Littera de terra de Bondofle.

  • A Original. Arch. de Saint-Spire, aujourd'hui Arch. dép. Essonne.
  • B Bibl. de Corbeil-Essonnes, ms. 105, cartulaire du XIIIe siècle.
  • a Cartulaire de Saint-Spire de Corbeil au diocèse de Paris, éd. Émile Coüard-Luys, Rambouillet, 1882.
D'après a.

Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis in Domino salutem.

Notum facimus quod, in nostra presencia constituti, Philipus de Garenciis, armiger, et Isabellis, ejus uxor, asseruerunt coram nobis se habere et possidere apud Bondoufle viginti arpenta terre arabilis que defunctus Reginaldus de Plesseio, miles, dedit et concessit in maritagium dicte Isabelli, quondam filie sue, ut dicitur, quando contraxit cum Philipo supradicto. Asseruerunt eciam se habere et possidere apud dictam villam undecim solidos censuales supra undecim arpenta necnon el campipartem in undecim arpentis antedictis ; que omnia dicti Philipus et Isabellis recognoverunt se vendidisse et concessisse ecclesie Beati Exuperii Corboliensis, ad opus communitatis dicte ecclesie, pro quatuor viginti libris Parisiensium jam sibi solutis sicut confessi sunt coram nobis, promittentes fide data quod contra vendicionem illam per se vel per alium non venient in futurum, sed predicta omnia dicte ecclesie ad usus et consuetudines Francie contra omnes bona fide garantizabunt. Dicta vero Ysabellis, uxor dicti Philipi, quitavit penitus et expresse quicquid in predicta terra, censu et campiparte habebat vel habere poterat racione dotalii sive alio modo, spontanea non coacta, fide in manu nostra prestita corporali.

.