« Testamentum Ludovici regis et ducîs de omnibus que in potestate ejus habemus. — De Usagio nemorum Esquiline et aliorum. »
CJROGRAPHVM.
- B Arch. dép. Eure-et-Loir, H 2321 (ancienne cote : n° 24 de la liasse).
- a Cartulaires de Saint-Thomas d'Epernon et de Notre-Dame de Maintenon, prieurés dépendant de l'abbaye de Marmoutier, éd. Auguste Moutié et Adolphe de Dion, Rambouillet, 1878.
                « In nomine Sancte et Individue Trinitatis Ego Ludovicus
                    Dei gracia rex Francorum et dux
                      Aquitanorum Notum facimus  tam futuris
                  quam presentibus quod nos, pro remedio peccatorum nostrorum, monachis
                    Sancti Thome Sparnonensis usuagium suum in silva nostra
                  que Equiligna dicitur perpetuo habendum libere et quiete
                  concedimus et confirmamus ; mortuum scilicet nemus et omnia ligna que terre
                  jacentia reperta fuerint, quocunque modo ceciderint, ad conburendum et de vivo
                  nemore quantumcunque sibi opus fuerit ad edificandum, tam in predicta domo, quam
                  in granchiis ad eandem domum pertinentibus.
                In nemoribus autem quorum alterum Campus Gauden, alterum
                    Diluvium vocatur quantumcunque sibi opus ad omnes usus
                  domus sue et granchie sue de Hermeriaco, eis concedimus et
                  confirmamus.
                Et preter hoc concedimus eis potestatem habendi et pascendi equas suas in jam
                  dicta silva Equiligne, et ducendi et reducendi sicut sibi
                  viderint oportunum.
                Preterea in custodia nostra recepimus predictam domum
                    Sparnonensem et quicquid ipsa, vel alie ecclesie
                    Majoris Monasterii in potestate nostra habent, vel in
                  posterum legaliter sunt habiture.
                Quod ne possit oblivione deleri, vel a posteris nostris aliquatenus infirmari,
                  scripto annotari precepimus et sigilli nostri auctoritate et nominis nostri
                  karactere subter firmavimus.
                Actum Parisius publice 


