B Double queue de parchemin. Arch. dép. Eure-et-Loir, H 2338 (ancienne
cote : n° 52 de la liasse).
a Cartulaires de Saint-Thomas d'Epernon et de Notre-Dame de
Maintenon, prieurés dépendant de l'abbaye de Marmoutier, éd. Auguste
Moutié et Adolphe de Dion, Rambouillet, 1878.
D'après a.
« Omnibus presentes litteras inspecturis, Henricus de
Grandi prato, miles dominus de
Lyvriaco, et Laura de
Monteforti, ejus uxor, domina de
Sparnone, salutem in Domino.
Noverint universi quod cum religiosi viri prior et conventus Sancti
Thome de Sparnone ordinis Majoris Monasterii,
essent et fuissent in possessione nomine suo et dicti prioratus quarumdam
nundinarum, et haberent nundinas predictas in burgo suo de
Sparnone anno quolibet in festo beati Andree
apostoli ; et nobis ex una parte, et dictis priori et conventui ex altera
videretur : habito bonorum virorum consilio, quod dicte nundine plus valerent si
in castello de Sparnone existerent.
Tandem utilitate cujus libet partis considerata, inter nos ex una parte, el
dictos religiososos ex altera actum fuit taliter et etiam ordinatum : quod dicte
nundine que in burgo dicti prioratus solebant esse ut dictum est, erunt amodo et
in perpetuum communes nobis et dictis priori et conventui in festo predicto, in
castello nostro de Sparnone ; tali modo quod dicti prior et
conventus habebunt medietatem in omnibus que accident, evenient, die dictarum
nundinarum, vel post ipsas nundinas ratione dictarum nundinarum, tam in costumis
quam in omnibus emendis, que pro bello seu sanguinis effusione evenient, seu pro
quolibet alio forefacto ; et nos similiter aliam medietatem, hoc excepto quod nos
nostrum pedagium die dictarum nundinarum habebimus et habere poterimus pacifice et
quiete, et alta justicia corporali, que propter homicidium, latrocinium, vel aliud
forefactum facienda in terra nostra evenerit, nobis pacifice reservata.
Die vero dictarum nundinarum dicti prior et conventus habebunt et habere poterunt
servientem suum cum serviente nostro seu prepositi nostri de
Sparnone qui pro tempore erit propter costumas, emendas,
et alia jura que die dictarum nundinarum accident, evenient, seu accidere vel
evenire contigerit, tam per manus servientis nostri, seu prepositi, quam per manus
servientis dictorum religiosorum communiter percipienda et habenda.
Nos vero, seu ballivi vel servientes nostri, forefacta seu emendas forefactorum
que evenire seu accidere contigerit in dictis nundinis quitare seu
remittere alicui non poterimus, nec super hiis componere sine assensu et voluntate
prioris qui pro tempore erit in dicto prioratu, nec aliquid aliud facere, quin
dictus prior habeat medietatem totius emolumenti quod de dictis forefactis seu
emendis forefactorum contigerit evenire.
Nos vero Henricus et Laura predicti
promittimus bona fide premissa dictis priori et prioratui defendere et garandizare
contra omnes.
Nos enim Henricus predictus, damus, concedimus, et
prestamus, predicte Laure uxori nostre
potestatem et auctoritatem concedendi et auctorizandi omnia et singula
supradicta.
Et quantum ad premissa tenenda et inviolabiliter observanda, nos, et heredes, ac
successores nostros specialiter obligamus, promittentes nos in futurum contra
promissa non venire seu aliquid de premissis.
In cujus rei testimonium et munimen presentibus litteris sigilla nostra duximus
apponenda.
Actum anno incarnationis Dominice millesimo ducentesimo sexagesimo septimo,
mense decembris. »