Jean de Montfort partant pour la croisade reçoit 40 livres du prieur d'Epernon et confirme les libertés du prieuré.
- B Gaignères, Ext. de MM., II, 212.
- a Cartulaires de Saint-Thomas d'Epernon et de Notre-Dame de Maintenon, prieurés dépendant de l'abbaye de Marmoutier, éd. Auguste Moutié et Adolphe de Dion, Rambouillet, 1878.
                « Ego Johannes, comes
                      Montisfortis, notum facio presentibus 
                  et futuris quod cum in adjutorium hierosolimitane peregrinationis quam me
                  facturus.
                Deo volente proposueram, religiosus vir
                      Henricus tune prior Sancti Thome
                      Sparnonensis
                  XLª libras carnotenses michi liberaliter et caritative dedisset,
                  presentem cartulam duxi prefate domui et monachis indulgendam quod perpetue
                  testificetur quod donum istud fuit gratiam, et alia si qua idem
                    Henricus, temporibus suis nomine prioratus jam dicti michi
                  fecit, voluntaria fuisse non ex debito necessitatis extorta.
                Volo enim et concedo et confirmo predictis monachis et hominibus sive hospitibus
                  eorumdem libertates et immunitates quas antecessorum meorum temporibus habuerunt,
                  et quas antecessores mei eisdem concesserunt, et easdem illibatas conservari
                  precipio.
                Nulli ergo heredum aut successorum meorum liceat dictos monachos aut homines
                  eorum indebitis exactionibus gravari, aut contra eos occasionem accipere
                  malignandi.
                Quod si quis fecerit, si commonitus sicut justum fuerit, non emendaverit, pena
                  que in carta antecessoris mei Almarici
                    domini de Monteforti hujusmodi malefactoribus imposita fuisse dignoscitur
                  presentis cartule infractori quicumque fuerit imponatur.
                Quod ut ratum sit scribi feri et sigilli mei munimine firmavi.
                Actum 


