« Domus Simonis Ribaldi apud Sparnonem. »
- B Double queue de parchemin. Arch. dép. Eure-et-Loir, H 2325 (ancienne cote : n° 53 bis de la liasse).
- a Cartulaires de Saint-Thomas d'Epernon et de Notre-Dame de Maintenon, prieurés dépendant de l'abbaye de Marmoutier, éd. Auguste Moutié et Adolphe de Dion, Rambouillet, 1878.
                « Universis presentes litteras inspecturis, officialis curie
                      Carnotensis, salutem in domino.
                Noveritis quod in nostra presencia constituti Aubertus, dictus
                    Chaous, et Agnes ejus
                    uxor, commorantes et manentes in quadam domo sita in castro
                    Sparnonensi que fuit defuncti Simonis dicti Ribaldi, parentis ipsius
                      Agnetis, confessi fuerunt coram nobis quod predicta
                  domus movet de censiva prioris Sancti Thome de Sparnone, et
                  quod dicti Albertus et Agnes, ejus uxor, sunt et fuerant ex quo prime
                  manserunt in dicta domo, hospites ejusdem prioris et esse debent quamdiu ibidem
                  mansionem fecerint : promiserunt etiam coram nobis dicti
                    Albertus et Agnes,
                    ipsius uxor, quam quamdiu in dicta domo manebunt, justiciabunt se per
                  dictum priorem, et eidem priori parebunt in omnibus sicut alii hospites ejusdem
                  prioris faciunt seu facere consueverunt, sine advocacione alterius dominii sive
                  fori.
                In cujus rei testimonium et munimen ad peticionem dictorum
                    Alberti et ejus uxoris presentibus litteris sigillum curie Carnotensis duximus
                  apponendum.
                Datum 


