Les novales de Rambouillet.
- B Cartulaire de Saint-Magloire.
- a Cartulaires de Saint-Thomas d'Epernon et de Notre-Dame de Maintenon, prieurés dépendant de l'abbaye de Marmoutier, éd. Auguste Moutié et Adolphe de Dion, Rambouillet, 1878.
Fratres capituli Majoris Monasterii et frater
Garinus, divina miseratione minister eorum humilis,
universis tam presentibus quam futuris presentes litteras inspecturis salutem in
Domino.
Noverit universitas vestra quod inter nos ex una parte, et religiosos viros
abbatem et conventum Sancti Maglorii ex altera, verteretur
contentio super decimas novalium de Haya de Blarini infra
fines parochie de Ramboileto contentorum, laboribus et
expensis parcere volentes, de consilio bonorum virorum, inter nos amicabiliter
composuimus in hunc modum.
Nos in predictis novalibus singulis annis medietatem perciepiemus, dicti vero
abbas et conventus Sancti Maglorii aliam medietatem
similiter percipient annuatim libere et quiele.
Et quia in predicta parrochia lapsu temporis poterunt fieri novalia, ne lis inter
nos et illos valeat suscitari, volumus et concedimus de novalibus amodo faciendis
in dicta parrochia, dicti abbas et conventus Sancti
Maglorii medietatem decime percipient annuatim ; nos
autem aliam medietatem percipiemus similiter libere et quiete.
Si quis vero super decimis novalium factarum et faciendarum processu temporis
dictos abbatem et conventum S. Maglorii vellet
molestare, nos et dictus abbas et conventus Sancti Maglorii
in expensis communibus decimas dictarum novalium defendere teneremur.
In cujus rei memoriam et munimen litteras istas sub cirographo scriptas
sigillorum nostrorum impressionibus fecimus ad majorem firmitatem in perpetuum
roborari.
Actum