« Capella de Houderpont, unum sextarium bladi in molendinis de Vado. »
- B N° 49 de la liasse. Double queue de parchemin.
- a Cartulaires de Saint-Thomas d'Epernon et de Notre-Dame de Maintenon, prieurés dépendant de l'abbaye de Marmoutier, éd. Auguste Moutié et Adolphe de Dion, Rambouillet, 1878.
                « Ego Johannes de Maeroliis, miles, universis presentes
                  litteras inspecturis salutem in domino.
                Noverint universi quod cum Hugo dominus de
                      Metenone, miles, Agnetem filiam meam primogenitam duxisset in
                  uxorem, ego Johannes de Maeroliis,
                    miles, eidem Hugoni dedi in maritagium cum predicta
                    Agnete, filia mea, quicquid habebam
                  in molendinis de Vado, versus Petras
                  videlicet medietatem per omnia ita tamen quod predictus Hugo
                  et Agnes uxor ejus et eorum heredes
                  sive alius  quicunque dictam medietatem dictorum molendinorum
                  possidebunt, presbitero qui pro tempore deserviet in capella de
                    Houderpont, unum sextarium bladi quod Simon, quondam avus meus, dicto presbitero de
                    Houderpont legaverat in elemosinam, pro anniversario suo
                  annuatim faciendo, de ipso eodemque blado quod lucrabuntur dicta molendina, sine
                  pejoratione aliqua, singulis annis 


