« Michael juvenis de Protheiis. »
- B Double queue de parchemin. Arch. dép. Eure-et-Loir, H 2329 (ancienne cote : n° 55 de la liasse).
- a Cartulaires de Saint-Thomas d'Epernon et de Notre-Dame de Maintenon, prieurés dépendant de l'abbaye de Marmoutier, éd. Auguste Moutié et Adolphe de Dion, Rambouillet, 1878.
                « Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod fratres capituli
                    Sancti Thome de Sparnone et Robertus, frater eorum dictus prior, assensu
                  capituli sui, Michaeli juveni de
                      Protheiis et uxori ejus et heredibus suis in
                  perpetuum concesserunt unam areolam apud Protheias quam
                  ipse Michael emit ab Ermensendi,
                  tenendam sub annuo censu duorum solidorum, ita quod si nichil de terra eorum
                  preter dictam areolam tenebit, liber erit a corveiis et a talea ét omni alia
                  exactione, nichil solvens preter dictum censum.
                Nos vero fratres capituli Sancti Thome et ego
                    Gaufridus (sic) dictus prior hunc concessionem
                  et libertatem dicto Michaeli et uxori ejus et heredibus suis
                  concedimus, et areolam quandam que nobis reddebit per singulos annos quatuor
                  denarios, assensu communi, ipsi Michaeli et uxori ejus et
                  heredibus suis sub annuo censu duodecim denariorum ad agmentum areole
                  predicte concedimus in perpetuum, ita quod pro duobus illis areolis tres solidos
                    


