Simon de Montfort attribue au prieuré d'Epernon les dîmes de sa terre de Gole.
- a Cartulaires de Saint-Thomas d'Epernon et de Notre-Dame de Maintenon, prieurés dépendant de l'abbaye de Marmoutier, éd. Auguste Moutié et Adolphe de Dion, Rambouillet, 1878.
                « Simon, comes
                      Leicestrie, dominus
                    Montisfortis, omnibus hominibus tam clericis quam
                  laicis ad quos presentes littere pervenerint, salutem.
                Noverit universitas vestra me, prudentium virorum consilio, inquisitionem fecisse
                  super decimam ville mee de Golio ad cujus ecclesie
                  beneficium per rationem esse deberet.
                Inquisitione autem hujus rei fideliter inspecta in veritate cognovi quod predicta
                  decima ad ecclesiam Sancti Thome Sparnonensis ire debebat,
                  et sicut in tenore cartarum ejusdem loci monachorum quos de antecessoribus meis
                  habent, intellexi et audivi.
                Inde est quod permisi illam prescriptam decimam ad jam dictam ecclesiam
                    Sancti Thome Sparnonensis remanere.
                Et ut hoc ratum et inconcussum fideliter teneatur, impressione sigilli mei
                  presentem paginam confirmavi, his testibus : Odone de
                    Hadencuria...de Scroniis militibus ;
                    Reginaldo de Donopetro, Vuillelmo sacerdote Sancti
                    Petri ; Galeranno,
                    clerico ejus ; Vuillelmo, tunc
                    temporis priore Spernonis ; Hugone, monacho
                  Spernonis.
                Actum 


