« Sententia de minagio priorisse Alte Bruerie, pro priore de Sparnone. »
B Arch. dép. Eure-et-Loir, H 2337 (ancienne cote : n° 34 de la
liasse).
a Cartulaires de Saint-Thomas d'Epernon et de Notre-Dame de
Maintenon, prieurés dépendant de l'abbaye de Marmoutier, éd. Auguste
Moutié et Adolphe de Dion, Rambouillet, 1878.
D'après a.
« In nomine patris et filii et Spiritus Sancti, amen.
Cum priorissa et conventus Alte Bruerie dicerent contra
priorem Sancti Thome de Sparnone quod cum eedem priorissa
et conventus essent et diu fuissent in possessione vel quasi juris capiendi, seu
percipiendi singulis annis in nundinis que sunt apud
Sparnonem, die festo Sancti Andree apostoli,
costumam quam dicitur minagium ; idem prior die festo Sancti Andree
apostoli quod fuit anno ultimo preterito dictas priorissam et retinendo dicta die
dictam costumam et auferendo seu auferri faciendo a servientibus ipsarum priorisse
et conventus bladum et avenam que ceperant nomine
costume predicte, ab hominibus vendentibus bladum et avenam indictis
nundinis dicta die usque ad extimacionem duorum sextariorum bladi et avene.
Unde petebant dicte priorissa et conventus a dicto priore, ut ipse restituendo
eas ad dictam possessionem vel quasi redderet eis dictos duos sextarios bladi et
avene.
Unde petebant dicte priorissa et conventus a dicto priore, ut ipse restituendo
eas ad dictam possessionem vel quasi redderet eis dictos duos sextarios bladi et
avene, et quod permitteret eas de dicta possessione gaudere.
Dicerent et eedem priorissa et conventus contra dictum priorem quod idem prior
injuriatus erat eisdem capiendo et retinendo per unum mensem servientem quemdam
ipsarum priorisse et conventus ; faciendo etiam eundem servientem, quem dicta die
instituerant ad recipiendam dictam costumam retrudi in carcerem quo ponunt
latrones, in contemptu et injuria dictarum priorisse et conventus ; retinendo et
duas moniales ejusdem prioratus et facientes claudi portas murorum
clausure prioratu dicta die ne dicte moniales exirent de dicta clausura ; quas
injurias et quos contemplus nollent dicte priorissa et conventus a dicto priore
sibi factas et factos fuisse pro quadraginta libris.
Unde petebant dicte priorissa et conventus a dicto priore dictas
quadraginta libras pro dictis injuriis et contemptibus sibi reddi ;
cum mallent tamen de suo amisisse quam dictas injurias et dictos contemptus
sustinuisse ; et hec petebant, salvo jure addendi : protestantes quod si non
possent omnia probare quod sufficiret eis aliquid probare depremissis, quod
sufficeret ad condampnationem dicti prioris et cº.
Item cum in modum reconventionis, dixerit dictus prior de
Sparnone contra dictas priorissam et conventum de
Alta Brueria, reconveniendo easdem, quod cum idem prior
fuisset et esset in possessione vel quasi juris taliter quod quicumque scilicet in
domo quadam sita apud Sparnonem, que dicitur domus
Alte Bruerie, esset manens nomine prioratus
Alte Bruerie, ille decimum mercatum de
Sparnone ad dictum priorem pertinens nomine sui
prioratus, providebat de minis et aliis mensuris ad mensurandum bladum et avenam
et omnia ea que debebant mensurari ad minam et ad alias mensuras in dicto decimo
mercato : Radulphus frater dictarum priorisse et
conventus manens in dicta domo earum de Sparnone, nomine
earumdem, dictum priorem dicta possessione vel quasi die, martis ante
nativitatem beate Marie ultimo preteritam, anno domini Mº CCº
XLº quinto de mandato seu nomine earumdem spoliavit recusando dicta die
martis, qua erat dictum decimum mercatum, providere dictum mercatum de minis et
mensuris, ad mensurandum bladum et avenam, qui vendebantur in dicto decimo mercato
dicta die et ad alia mensuranda que debebant dicta die dicto decimo mercato
mensurari ad minam, et ad alias mensuras, licet idem
Radulphus fuisset super hoc ex parte dicti prioris
requisitus ; quam spolationem de mandato dictarum priorisse et conventus, seu
nomine earum factam ratam habuerunt ; unde petebat idem prior a dictis priorissa
et conventu, se restitui ad dictam possessionem vel quasi, et dampna que sustinuit
occasione dicte spoliationis sibi resarciri ab eisdem que extimabant
viginti solidos ; et injuriam sibi per hoc ab eisdem illatam sibi
emendari, usque ad extimationem centum solidos, cum dicta spoliatio facta fuisset
in injuriam et contemptum seu gravamen dicti prioris ; salvo sibi jure, etc.
Die veneris post festum beati Clementis dictis partibus coram nobis
assignata ad contestandam litem, injunximus procuratoribus utriusque partis,
scilicet quod dictus prior afferret et exiberet coram nobis die lune post
octabas beati Andree apostoli, litteras abbatis sui Majoris
Monasterii in quibus contineretur quod idem abbas dabat potestatem
dicto priori defendendi se in dicta causa conventionis et agendi in dicta causa
reconventionis, et quod ratum haberet quod factum erat et fieret in dictis causis
per dictum priorem seu ejus procuratorem et quod dicte priorissa et conventus ;
similiter afferrent et exiberent coram nobis dicta die lune litteras abbatisse sue
de Fonte Eberardi, sigillo ejusdem abbatisse sigillatas, in
quibus contineretur quod eadem abbatissa dabat potestatem dictis priorisse et
conventui agendi in dicta causa conventionis et defendendi se in dicta causa
reconventionis, et quod ratum haberet quod factum erat et fieret in dictis causis,
per dictas priorissam et conventum, seu per procuratores aut
procuratorem earumdem.
Que quidem dies lune post dictas octabas erat assignata dictis partibus ad
jurandum de calumpnia.
Cum igitur dicta dies lune continuata esset procuratoribus utriusque partis usque
ad diem martis sequentem ; et illa die martis pars dicti prioris sufficienter
coram nobis comparuisset, et prout debuit expectasset ; parte adversa per se vel
per procuratorem minime comparente et nos postea dictas priorissam et conventum
citari fecissimus coram nobis ad vigiliam beati Thome apostoli
subsequentem, significato eisdem ex parte nostra quod nisi ad dictam diem
sufficienter comparerent coram nobis, secundum retroacta jurature de calumpnia,
prout juris ordo postularet ab instituta quantum ad causam cenventionis earumdem
caderent actione ; et quantum ad causam reconventionis dicti prioris, in hiis que
contra eas in eadem reconventione proponuntur haberentur pro confessis ;
significato et eisdem jure illo per quod cavetur, quod si actor cum prestandum
fuerit juramentum calumpnii illud prestare noluerit, ab instituta caderet actione,
et reus haberi debeat pro confesso, ne in posterum ignorantia juris eas posset
excusare : et dicta die in dicta vigilia dictus prior sufficienter comparuisset,
afferens et exibens coram nobis in jure litteras abbatis sui de ratihabitione,
prout eidem injunxeramus ; parte adversa litteras de ratihabitione sue abbatisse
nullas coram nobis afferente, seu exibente, et nos videntes quod quia pars
dictarum priorisse et conventus hujusmodi litteras non haberet, non poterat
secundum anteacta tute procedi in causis supra dictis : concessissemus parti
dictarum priorisse et conventus terminum usque ad diem lune post octabas
Epiphanie ex habundanti ad habendum litteras supra dictas ; et eadem dies
lune assignata esset dictis partibus adjurandum similiter de calumpnia in
predictis causis ; cum plures dies habuissent ad jurandum in dictis causis et
minus sufficienter comparuissent eedem priorissa et conventus ut dictum est ; et
cum proprium nomen dicte priorisse scriptum sit in circonferentia sigilli sui
appensi litteris procuratoriis, per quas constitutus est procurator
earumdem, propter quod dictus prior dicebat dictum sigillum non esse sufficiens ad
hoc, quod rata haberentur que facta et agenda erant per litteras procuratorias
tali sigillo sigillatas ; cum multociens soleant hujusmodi priorisse amoveri et
revocari ea que acta essent per hujusmodi sigilla, ut nobis a pluribus extitit
intimatum : et cum jamdiu est predictis partibus injunxissemus quod partes hinc
inde litteras de ratihabitione afferrent et exiberent coram nobis ut dictum est ;
et dictus prior id quod a nobis super hoc ei injunctum fuerat, fideliter et
plenarie adimplesset, prout hec omnia in actis sigillo curie carnotensis
sigillatis vidimus contineri : dicta die lune post dictas octabas
Epiphanie, comparentibus coram nobis dicto priore personaliter ex una
parte et Guillelmo Scoto clerico procuratore dictarum
priorisse et conventus ut dicebat exibente quasdam litteras predicto sigillo
priorisse sigillatas, in quo sigillo nulla fiebat mentio de conventu per quas se
admiti debere ut sufficientem procuratorem dicebat ex altera : dicto priore ex
adverso asserente dictum Guillelmum per hujusmodi litteras
admitti non debere ut sufficientem procuratorem : cum que nullas litteras dicte
abbatisse de ratihabitione exibebat, cumque littere procuratorie ex parte ejus
exhibite insufficientes erant rationibus predictis ut dicebat dictus prior,
Continuata igitur dicta die lune usque ad diem martis sequentem, comparentibus
coram nobis dicto procuratore et Guillelmo
clerico.
Dicta die martis continuata, auditis hinc inde propositis, interloquendo
prononciamus dictum Guillelmum non esse sufficientem
procuratorem ad ea agenda que agi debebant dicta die, secundum acta precedentia in
dictis causis et dictas priorissam et conventum non comparuisse sufficienter coram
nobis secundum anteacta predicta.
A qua interloqutoria dictus Guillelmus,
clericus, curiam romanam appellavit : cui appellationi non duximus propter
rationes predictas deferendum, eam frivolam reputantes, et cum nos postea citari
fecerimus dictas priorissam et conventum ut coram nobis
Carnoti comparerent die martis post festum beati
Vincentii
facture et visure fieri in dictis causis quod jus dictaret et
diffinitivam sententiam auditure.
Intimato eisdem quod sive venirent sive non, nos nichilominus procederemus in
dictis causis, et ad dictam sententiam proferendam prout de jure esset
procedendum.
Dicto priore eadem die coram nobis, personaliter comparente, parte dictarum
priorisse et conventus non exibente litteras abbatisse sue de ratihabitione ut
dictum est et minus sufficienter comparente coram nobis ; nos habito bonorum et
peritorum consilio, dictas priorissam et conventum habentes pro confessis, quantum
ad ea que petuntur ab eisdem, et intelligentes quod quantum ad ea que in
conventione earumdem petunt a dicto priore cadere debeant ab instituta actione :
dictum priorem ab impetitione dictarum priorisse et conventus, quantum ad ea que
in libello earumdem conventionali continentur, per diffinitivam sententiam
absolvimus ; easdem priorissam et conventum ad ea facienda, reddenda et observanda
que in libello reconventionali dicti prioris ab eisdem priorissa et conventu
petuntur, et in expensis in utraque lite a dicto priore factis eidem priori
reddendis per eandem sententiam condempnentes.
Datum anno domini Mº CCVº XLº quinto.
Dicta die martis post festum beati Vincentii.