École des chartes » ELEC » Cartulaires d'Île-de-France » Morienval » Cartulaire » Lettres de quatre muis de blé chascun an seur le moulin de Fonches.

Lettres de quatre muis de blé chascun an seur le moulin de Fonches.

Vente par Raoul, comte de Vermandois, d'un moulin avec cellier, et un bois, sis à Fonches, sous le cens de quatre muids de froment, mesure de Roye, etc.

  • B Bibl. nat. de France, lat. 9987, fol. 54, n°39.
  • a Cartulaire de l'abbaye de Morienval, éd. Achille Peigné-Delacourt, Senlis, 1876.
D'après a.

Quoniam ob temporum mutabilitatem et vite hominum brevitatem rerum gestarum memoria diu haberi non potest. Idcirco quicquid firmum quicquid esse ratum volumus scripto committimus. Notum igitur tam presentibus quam futuris fieri volumus quin ego Cecilia Morgnevallis abbatissa, ecclesie consilio et assensu capituli nostri et ecclesie servientium, donavimus Radulpho comiti Viromandorum, ad censum, molendinum nostrum de villa nostra que dicitur Fonte cum vivario et nemus quod ad eandem villam pertinet, ita quoque quod singulis annis solvet nobis quatuor modios frumenti de eodem molendino, modio Roye, mensuratos nostro etiam et ipsius comitis Radulfi rationabili assensu in manu nostra retinuinus quod de nemore ad usus nostros ad grangias nostras faciendas et reficiendas capiemus in vivario quidem bis in anno in et piscari ad generale faciendum1 in festo piscis faciemus ut firmius mentibus succedentium infigatur subscribimus. Testes : Signum Cecilie abbatisse, S. Avidis priorisse ; — S. Erme Thesaurarie ; — S. Aveline ; — S. Petronille ; — S. Ade ; — S. Rostellini Capellani ; — S. Rainerii ; — S. Walteri ; — S. Wiardi Majoris et Obreti ; — S. Mathei ; — S. Walteri : ex parte comitis, Albericus Roye, Johannes Bulgo et Arnulphus filius ejus, Theobaldus filius Adam, Odo de Fenils et Wauterus filius ejus.


1 Ad generale faciendum, désigne la distribution d'une portion de poisson à chaque moine ou autre mets supplémentaire : un extra.